« »
 
[]« Beurales porci » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 647a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BEURALES
BEURALES Porci, id est, non castrati a Saxonico Beer, Verres, Nostris Verrat, Italis Verro, Hispanis Berraco. Polyptycus monasterii S. Remigii Remensis :
Somma porcorum sualium xxv. Bevralium cxliv.
Ita numerus non castratorum multo major est quam castratorum, cum contraria semper ratione agant quibus porcorum greges sunt. Cangius Porcos suales interpretatur Masculos sues, sunt Ad coitum apti. Vocem Bevralis laudat supra in Bever, Castor, unde formata idem significat quod Castratus.