![[]](img/image.png)
BEUVENDA, Potatio, seu vini distributio pro assistentia in choro, in Cathedralibus et
Collegiatis olim usitata. Epist. Clementis IV. PP. ann. 1267. apud Marten. Anecdot. tom.
2. col. 479 :
Item, quod potationes et archa Clericorum chori servitio deputentur, prout alias cum fiebant distributiones hujusmodi factum fuit :ita quod Capitulum ipsius Ecclesiæ faciat valere dictas potationes seu Beuvendas quinquaginta libras Viennenses.
P. , 1766.
◊ Bevratge, Potus
species a vino distincta, in Charta ann. 1493. ex Tabul. S. Petri de Regula :
Capellanus se contentabit.... duabus pipis vini et una pipa de boisson seu de Bevratge.Vide infra Bibende.