« Bianchi » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 648a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BIANCHI
BIANCHI, vox Italica, Albi. Sic appellabatur pia quædam societas, cujus institutionem
rationemque nominis docet nos Jacob. Delayto in Annal. Estens. ad ann. 1399. apud Murator.
tom. 18. Script. Ital. col. 956 :
Fuit in Italia et aliis quasi omnibus nationibus Christianis quidam mirabilis motus ceremoniarum et religionis, quæ dicebantur i Bianchi. Quæ primum habuit initium in regno Granatæ Hispaniensis, sicut ab ipsius religionis auctoribus et primitivis referebatur. Fuerunt enim in regno illo Granatæ nonnulli viri, nonnullæque mulieres, qui cerimonias ejusmodi incœperunt, circumponentes singuli linteamen lineum album in modum clamidis crispatum ad collum ; et ibant per civitates et oppida in formam processionis, canentes cantilenas vulgares deprecatorias ad Deum, pro salute humani generis, et per crebra gressus sui intervalla genuflexu alte vociferantes, Misericordia Dio, Misericordia. Hi ad tales cerimonias allicuerunt totas Hispanias in civitatibus et oppidis quibuslibet, cum omnium concursu admirabili sic se induentium linteaminibus albis et in processiones prodeuntium. Quidam ex ipsis deinde in Gallias, in Angliam, in Germaniam, et alias longinquas Christianorum regiones pergentes, ultra quam credi potuit, universos populos ad easdem cerimonias inducebant. Aliqui in Liguriam et Lombardiam declinarunt similiter facientes. Nonnulli Bononiam et Ferrariam venerunt. Vocabatur enim religio illa la Compagnia de Bianchi, ut prædicitur.