![[]](img/image.png)
BIASTI, f. Qui per vim sibi aliquid arrogant, vel ii
quibus vis summum est jus, a Græco βιάζω ; de iis
quippe agitur qui Ecclesiastica beneficia quasi laica feoda sibi
attribuebant. Bracton. lib. 5. Tract. 5. cap. 12. § 3 :
Incipit tale tenementum esse laïcum feodum... et hæc vera sunt secundum Biastos.Vide H. Steph. Thes. nov. edit. voce Βιαστής.