![[]](img/image.png)
BIBLEIS, Duplicibus linteis. Glossar. Isid. ad quod Grævius : Lege
Bilicibus, Duplicibus Linteis. Papias et vetus Gloss. San-German. num. 501 :
Bilices, Duplices.Sic et infra scribendum, Bilex, Duplex, pro Biplex. Pro Bibleis tamen mallet Reinesius Biplex. Janssonius autem in suis ad Isidori Glossas Collectaneis pro
Bibleis, duplicibus linteisrestituit propria auctoritate :
Bilabis, duplicibus linguis.