« Bibliothecarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 650c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BIBLIOTHECARIUS
BIBLIOTHECARIUS. Dignitas in Palatio Regum Franciæ, quam sub Carolo M. obtinuisse Gervardum auctor
est Einhardus Abbas lib. de Translatione SS. Martyrum Marcellini et Petri, ubi eum fuisse
ait Palatii Bibliothecarium, et Palatinorum operum ac structurarum
Præfectum. Carolus C. in Epistola ad Nicolaum PP. de causa Ebonis Archiepiscopi Remensis,
ait eumdem Ebonem a Ludovico Pio parente, dum adhuc Aquitanicum regnum Carolo M.
superstite regeret, Ribliothecarium fuisse constitutum. In synodo Ticinensi ann.
886. subscribit Hilduimus Abbas (S. Dionisii) et Bibliothecarius, scilicet
Caroli Calvi. Bibliotheca vero regia ista, Armarium Palatii dicitur in
Epist. Ludov. Pii ad Magnum Archiepiscopum Senonensem edita cum Concilio Aquisgranensi.
Bibliothecarius Ecclesiæ Romanæ,
cui Bibliothecæ Pontificiæ cura incumbit, quæ fortean illa fuit quæ
Bibliotheca cubiculi dicitur in Sacramentario Gregorii M. quod ex ea descriptum
dicitur. Anastasius Biblioth. in Gregorio II. PP. :
Hic a parva ætate in Patriarchio nutritus sub S. M. Sergio PP. Subdiaconus atque Sacellarius factus, Bibliothecæ illi est cura commissa.Annales Francorum Bertin. ann. 868. de eodem Anastasio, quem
Bibliothecarium Romanæ Ecclesiæ in exordio ordinationis suæ Adrianus constituerat.Exstat Bulla Bonifacii IX. ann. 1033. apud Ughellum tom. 1. pag. 125. in qua hæc habentur in Episcoporum Silvæ candidæ favorem :
Bibliothecarios sedis nostræ esse perpetuo Apostolica auctoritate censemus, et merito, qui in apostolica ecclesia desudatis, et in Apostolicis scriptis fideles testes semper existitis.
◊ Observat Onuphrius Panvinius libro de Rebus
Lateranensibus Vicecancellarium Ecclesiæ Romanæ, ejusdem semper fuisse Bibliothecarium, et
postremum qui functus est utroque officio sub Bonifacio VIII. Benedicto II. et Clemente V.
fuisse Papinianum Episcopum Parmensem. Additque post hunc nullum Vicecancellarium
præfuisse Ecclesiæ Lateranensi, sed Romana Curia trans Alpes in Gallias a Clemente
traducta, novaque Bibliotheca Pontificia Avenione constituta, Vicecancellarii munus a
Bibliothecario distinctum esse, factumque esse novum Vicecancellarium qui Vicecancellarius
non esset. Demum Sixtus IV. PP. nova in Vaticano Bibliotheca constructa, officium
Bibliothecarii a Sacristæ munere, cui adjunctum fuerat, distinxit. Vide eumdem Panvinium.
P. , 1766.
◊ Horum
Bibliothecariorum ecclesiæ Romanæ amplissimum indicem collegit Ciampini ad calcem operis,
quod inscripsit ann. 1689 : Examen libri pontificalis sive vitarum Romanorum Pontificum, etc.Consul. Murat. Antiq. tom. 1. col. 120.
Bibliothecarii, in Ecclesiis Cathedralibus, dicti quibus librorum Ecclesiasticorum cura commissa
erat. Atque ii Litteras et Diplomata Episcopi describebant, quod postmodum, Bibliothecarii
abolita appellatione, Cancellariorum munus fuit. Vide Michaelem Monachum in
Sanctuario Capuano pag. 579.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bibliothecarius, in Glossis Isidori, qui libros secat. Lege servat. Qui codices recensat, in Glossar.
cod. reg. 7644 ; librorum repositor Papiæ ; ex Fronte laudat Furnal. ap.
Forcellin.