« Biblus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 651b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BIBLUS
BIBLUS, Liber, a Græco
Βίϐλος. Hucbalbi Epist. metrica ad Carolum C. ann. circ.
876. apud Marten. Anecdot. tom. 1. col. 46 :
Papiæ MS...... Legis congesta nitescuntFamina, quæ Biblo scripsit in hoc modico.
Biblus, Juncus, codex, liber, vel duplex funis de nave, vel buda facta. Joanni de Janua :
Biblus a Bibo bis. Dicitur hic Biblus, bli, i. juncus, quia aquarum est bibulus. Et aliquando dicitur pro libro : quia antiqui de juncis solebant contexere pergamenum, et ibi scribere antequam esset usus charte.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Biblus Indiculorum, f. sic dictus liber seu codex legum et statutorum in monasteriis, quod in eo quæ
facienda essent, indicarentur. Annal. Bened. tom. 4. pag. 220. et Analect. Mabillonii tom.
3. pag. 440. ex Epistola Alberti Abbatis ad Joannem XVII. Papam : Dignum est... ut... in monasteriis novos indiculorum Biblos corroboretis, quibus ipsæ Congregationes ab omni strepitu quiete Deo servire possint.