« »
 
[]« Bicellum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 652b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BICELLUM
BICELLUM, quod et Biclinium dicitur est domus sub se habens duas cellas, sicut domus mercatoris in urbe, et dicitur a Bis et Cella. Ugutio et Jo. de Janua. Vox hibrida, ex bis, et ϰλίνη, lectus. Papias MSS : Biclinium, quasi Bicellum, cod. reg. 7609 :
Bicellium
duæ cellæ. Perperam Editus habet Blinichium. Gloss. Lat. MS. Regium : Biclinium, quasi Bicellium. Ex his emendandæ Notæ Tyronis pag. 164. ubi de sellis, Bidinium et Tridinium : legendum enim Biclinium, et Triclinium. Proclive mendum, cum c et l coalitæ literæ, d conficiant. Occurrit apud Quintilianum lib. 1. cap. 9. et Plautum. Vide Forcellin.