« Bigera » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 658a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BIGERA
BIGERA, Bigerriga, Bigerrica, Biherrica. Papias MS. :
Bigera vestis ruffa, id est, valua, quæ et bilis dicitur.Alius MS. :
Bigera vestis suffa, id est, valua, etc.Editus, vestis suffa, id est valua, etc. Cod. reg. 7609 :
Vestis suffa, i. valla, quæ et bilis ;ubi bilis f. pro bilix. Gloss. in cod. reg. 7644 :
Vestis cuffa, i. vellata.Alibi :
Bestis fusta vel guffa.Alibi :
Bicerna, vestis fulva.Gloss. Isid. :
Bigera vestis, gufa, villata.Vetus Gloss. S. Benigni :
Bigeria, vestigia rufa, villata.Gloss. San-German. MSS. n. 501 :
Bicerra, Bestis guffa.Denique Ugutio :
Bigera, est vestis villosa. Bilisautem apud Papiam, dicitur pro Vilis. Gloss. Lat. Gr.
Bilis εὐτελής. Bigerricam enim vilioris pretii fuisse innuit Paulinus lib. 3. de Vita S. Martini :
Valua apud eundem Papiam idem sonat quod villosa, ex Gallico Velue. Pro gufa et suffa, legendum indubie rufa. Grævius ad Glossas Isid. monet esse retinendum Gufa et Suffa, vel Sufa, voces origine German. non minus quam Roccus. Gufa, Supa, inquit, etiam nunc hodie vocatur Schuba, eene Schaube, pallium sive brevius sive longius pro diversitate temporum seu hominum. Ex quibus conficitur Bigeram fuisse vestem rufam, villosam et vilem. At Salmasius ad Capitolinum, Bigeram hisce locis perperam appellari putat, pro bicerram. Sunt autem bicirres, vel bicerres, vestes quæ ab utraque parte cirros habent, δίμαλλοι, δίϰροσσοι, uti habent Glossæ veteres. Eædem Glossæ. Μαλλός, cirra, villus. Sulpitius Severus de Vita S. Martini lib. 3. Dial. 2. Bigerrigam appellat, quæ Papiæ Bigera nuncupatur :Tum vestem octava solidi vix parte coemptamNodosis textam fœtoso vellere filisAnte pedes Sancti stomachatus projicit ille.
Artatus demum Clericus necessitate compulsus, jamque felle commoto, e proximis tabernis Bigerrigam vestem brevem, atque hispidam, quinque comparatam argenteis rapit, atque ante Martini pedes iratus exponit.Fortun. lib. 3. cap. 1. de eodem S. Martino :
Quod vero apud Sulpitium et Fortunatum Bigerrica dicitur, Roccus vocatur a Monacho Sangalensi in Carolo lib. 2. cap. 27. palliolum scilicet brevius, quo humeri conteguntur. Vide in Roccus.Induitur Sancto hirsuta Bigerrica palla.
◊ Isaacus Pontanus Biherricam legi in MSS. Codd. Sulpitii,
contendit, aut fingit, ut a Germanis vocabuli etymon accersat, apud quos herich et
beharich, hispidum, pilosumque significat. Verum alii probabilius, a
Bigerris seu Bigerronibus, Galliæ ad Pyreneos celeberrimis populis, quorum
non semel Cæsar et Plinius meminere, Bigerricas vestes dictas censent ; cum et ii
etiamnum ejusmodi capas breves, villosas et hispidas, ex crassiori lana confectas,
adversus aëris intemperiem deferant. Indigenæ Marlotas, quasi Melotas,
interdum Capas Beharnenses, appellant. Sed et Paulinus Carm. 12. ad Auson.
Bigerros pellibus, seu villosis vestibus amiciri consuevisse annotat :
Nec desunt qui pallia Aquitanica dici apud Gregorium Magnum censent lib. 6. Epist. 6. Jansonius in suis ad Isidori Glossarium Collectaneis aliud suspicatur esse nostræ vocis etymon nempe Gallicum Bigarrer, Variegare, diversis coloribus interstinguere, quasi bis variare. Equidem dicimus etiamnum hocce sensu Habit Bigarré, sed non ea videtur esse nostri Bigarrer antiquitas, ut Bigeræ antiquiori dare potuerit originem. Quidam denique ab hac voce deducunt nostrum Haire, cilicium, quasi ex Biherre, atque in iis idem Potanus, et V. Cl. Ægidius Menagius. Vide Forcellin. in Bigerriga.Dignaque pellitis habitas deserta Bigerris.
P. , 1766.
◊ Eo spectare videtur vox
Gallica, Bege, Rufus, cineraceus, Ital. Bigio, vulgo Tirant sur le roux,
roussatre. Mirac. B. M. V. Mss. lib. 1 : Lors serai moines blans ou noirs,Crivelés, bruns, ou bis, ou Beges.