« »
 
[]« Billus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 660c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BILLUS
BILLUS, Baculus, Anglis Billet, nostris Billot, clava oblonga. Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 70 :
Si liber servum occidat, reddat parentibus 42. muflas, et unum Billum mutilatum domino servi pro manbota.
§ 3. ubi rec. legunt pullum. Et cap. 78. § 1. quod est de liberatione servi :
Si quis in servum transeat.... in signum vero transitionis hujus Billum, vel strublum, vel deinceps ad hunc modum servitutis arma suscipiat, in manum Domini mittat et caput.
Nam baculi arma sunt servorum. Vide Billia, Campio. Raynouard. Gloss. Rom. vol. 1. pag. 220. voce Bilho.