« »
 
[]« Bindæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 661b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BINDAE
BINDÆ, Gall. Bendes, Institæ, limbi, fasciæ. Gloss. Saxon. Ælfrici : Lunula, Bend. Saxonibus bindan, est ligare. [] S. Franciscus in Regula Tertiarior. cap. 3. de Sororibus :
Bindis et ligaturis sericis non utantur.
Regula Ordinis S. Marci de Mantua apud Alexandrum IV. PP. in Regesto anni 7. Epist. 24. ex Bibl. Regia :
Sufficiat etiam cuilibet Sororum una clamis, duæ Bindæ, tunica una superior cum capucio, etc.
Urbanus IV. PP. in Regula Militiæ S. Mariæ Bononiens. apud Ghirardaccum tom. 1 :
Pellibus utantur agninis, et habeant Bindas aut ligaturas simplices, etc.
Acta SS. Junii tom. 2. pag. 733. E. in Miraculis S. Antonii de Padua :
Et Bindam sanguine tinctam super oculos unius sociorum ligantes.
Vide Hosobindæ in Osa.
Bendellus, Fascia, ex Gallico, Bendeau, Synodus Bajocensis anni 1300. cap. 5 :
Adulti autem qui debent confiteri, et qui confirmandi fuerint... deferant secum Bendellos latos, mundos et satis longos,
quibus scilicet frontem, ubi chrismate linita est, cingant. Vide Bendellus suo loco.