« »
 
[]« Binomius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 662a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BINOMIUS
BINOMIUS, Bynomius, Cui geminum est nomen, Festo. Vide Goclenium in Lexico Philosoph. pag. 292. Herigerus Lobiensis de Vita S. Ursmari abbatis :
Fertur enim quia post baptisma Binomius esset.
Adde Silvestrum Girald. in Typogr. Hibern. dist. 3. cap. 38. Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 150. ex vetustis membranis :
Fuit Princeps unus in Bawaria, qui fuit Bynomius, cujus nomen erat Ericus, vocabatur etiam Werpo.
Lambertus Ardensis :
Robertum videlicet, qui ut tunc temporis erat consuetudo et adhuc plerumque tenetur, Binomius erat, sed suppressa vocationis proprietate, inolescente usus assuetudine dictus est Manasses, postea Ghisnensis Comes.
Ubi Duchesnius recte conjectat, Manassem a parentibus post nativitatem, Robertum vero a Roberto Flandriæ Comite in baptismate appellatum. Mos quippe olim invaluit, ut nascentibus a parentibus nomina imponerentur, alia vero interdum adderentur in baptismate. Gregorius Turon. lib. 8. Hist. cap. 22 :
Accersito Waldone Diacono, qui et ipse in baptismo Bertheramnus vocitatus est.
Florentius Tricastinus Presbyter de Vita S. Rusticulæ, ad Celsam :
Quam genitrix ad sacri baptismatis undam Christo obtulit sanciendam, eamque in regenerationis fonte ex suo genere Rusticulam vocitavit ; ab omni vero domus familia Martia nuncupabatur.
Ægidius Aureævallis cap. 97 :
Quorum mater dicta fuit Clementia, seu Agatha, fuit enim Binomia, etc.
Hinc factum ut alterum horum nominum cognominis vice haberetur. Idem Gregor. Turon. lib. 4. cap. 26 :
Austrigildem cognomento Bobilam
; lib. 7. cap. 3 :
Vedastem, cognomento Avonem
; lib. 8. cap. 22 :
Gundegisilum cognomento Dodonem
, memorat. Charta Henrici Comitis Blesensis et Carnotensis in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis num. 67 :
Ego Henricus Comes, cognomine Stephanus, et Adela uxor mea, etc.
Sed et mos iste ab antiquo tenuit, ut in Baptismo de novo nomen imponeretur : quod ex Theophane et aliis colligitur, qui Athenaidem, Theodosii junioris conjugem in baptismate Eudociæ nomen accepisse ab Attico Patriarcha narrant. Qua in re Hebræos imitati videntur Christiani, qui, ut e Genesi constat cap. 21. statim post circumcisionem peractam nomen infantibus imponebant, quanquam et peculiaris quædam ratio Christianis fuit, cur id observarent ; nempe ut significarent non avitos modo patriosque ritus, per baptismum exuere sese, verum et ipsius pristini nominis oblivisci, nova indita nuncupatione, quæ singularis collatæ gratiæ indicium esset, ut Abrahamo, Saræ, Jacobo, in veteri Testamento, S. Petro, nonnullisque Apostolis, in Evangelica lege, contigit. Patrini autem sua [] nomina baptizatis imponebant, quod iis a diabolica servitute in libertatem assertis, patronos sese quodammodo præstarent. Unde Tertullianus lib. de Resurr. carn. ubi de servo manumisso :
Et vestis albæ nitore, et aurei annuli honore, et patroni nomine, et tribu, mensaque honoratur.
Neque mirum tamen Christianos, adultos præsertim, binomios fuisse ; cum ante baptismum, siquidem a paganismo ad Christianismum transirent, gentilitiis nominibus appellarentur. Unde baptizandorum, etiam infantium, nomina in matriculam relata, suo loco observamus, pluribusque docuit Menardus ad librum Sacramentor. Gregorii. At quando Christianis nova nomina imponerentur, in ipsone baptismo, an vero octavo post baptismum die, ut apud Græcos, quod ex eorum Euchologio patet, haud omnino constat. Veteres Francos infantibus nono die nomina imposuisse, colligitur ex Lege Salica tit. 26. § 5. Romanos nono ab ipso natali die maribus, octavo feminis nomina dedisse, scribunt Macrobius lib. 1. Saturn. cap. 16. et Festus verbo Lustrici dies ; Græcos decimo die, Hesychius et aliquot alii. Glaber Rodulphus in Vita S. Guillelmi Abb. Divion. num. 4. videtur indicare ante baptismum inditum nomen baptizato ; in ipso baptismo, Vita S. Genovefæ num. 31. et Historia Abbendonensis Monasterii tom. 1. Monastici Angl. pag. 98. Vide Paganus.