« »
 
[]« Biothanati » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 662c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BIOTHANATI
BIOTHANATI, Græc. βιοθάνατοι, vulgo dicuntur qui mortem sibi ipsis consciscunt, aut qui violenta morte pereunt, ut apud Firmicum passim, Lampridium in Heliogabalo, Tertullianum lib. de Anima, Lucianum in Philopseud. Theophanem pag. 353. Orderic. Vitalem lib. 18. pag. 911. etc. Vide Forcellinum, H. Stephani Thes. Ling. Gr. voce Βιαιοθανατέω, edit. Didot. vol. 2. col. 240. Isidor. Origin. lib. X. sect. 31.
Præsertim vero ab ethnicis Christiani ita appellati, quod ultro et sponte se morti exponerent, et violenta morte e vita excederent, dum martyrium ambiebant : quod docent Acta Getulii et socior. Martyrum, Acta S. Babylæ Mart. num. 2. Acta S. Nestoris Episc. Martyr. cap. 2. Acta SS. Martyrum Tharaci et socior. apud Baron. ann. 290. num. 11. Passio SS. Seraphicæ et Salinæ num. 9. apud Baluzium, Paulus Diaconus Emeritensis in S. Masona Episcopo Emerit. cap. 9. Martyrologium Bedæ ubi de S. Getulio, etc.
Biothanatos etiam appellarunt recentiores damnatos ac furciferos, et qui violenta morte perire merebantur. Charta Silonis Regis Oveti et Praviæ ann. Ch. 777. apud Sandovallium :
Dolet me quod hic sic miserabiliter vitam transeatis, et habeo magnam de vos compassionem, quod tanta mala sufferatis inter istos Biothanatos Saracenos, etc.
Belascus, vetus Scriptor, apud Suritam in Indice Rer. Aragon. æra 964. de Sancio Abarca Rege Navarræ :
Dehinc expulsis omnibus Biotenatis vicesimo regni sui anno migravit a seculo.
Ubi Surita hac voce hostes intelligi putat, Mauros nempe, cum quibus bellum gesserat, qui spreta vita ad violentam mortem præliando ultro currebant. Ordericus Vitalis lib. 11. pag. 822 :
Ad hoc ipsum maxima necessitas compulit, et supplicatio religiosorum, qui miserabiliter a Biothanatis conculcabantur.
Et lib. 10. pag. 782. ait Guillelmum Rufum Angliæ Regem inter venandum a Galterio Tirello venabulo confossum, Anglicanæ Ecclesiæ Præsules,
sordidam ejus vitam et tetrum finem considerantes, Ecclesiastica, veluti Biothanatum, absolutione indignum
censuisse.
De Biothanatis hic addendum videtur quod habet Concilium Budense ann. 1279. can. 46. in quo narratur inolevisse in Hungaria
consuetudinem, secundum quam Archidiaconi pro occisis gladio sive fuste, vel alio armorum genere, seu veneno aut quocunque alio damnabili aut reprobato modo, consueverant recipere unam marcham argenti, antequam sic occisi traderentur Ecclesiasticæ sepulturæ : quæ quidem consuetudo ad eos qui fulmine percussi, fluminibus suffocati, exusti incendio, arboribus oppressi, aut de equo cadentes, vel aliis similibus seu fortuitis casibus diem clauserunt extremum, [] seu interiisse noscuntur, extendi vetatur : sed sic defuncti, dummodo pœnitentes decesserint, vel in morte pœnitentiæ signa apparuerint manifesta, sicut alii Christiani Ecclesiasticæ sepulturæ tradi jubentur.
P. Carpentier, 1766.
Horum corpora igne damnabantur, atque ecclesiastica sepultura privabantur ; nisi legum severitatem temperaret auctoritas regia. Lit. remiss. ann. 1381. in Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 369 :
Pour la déplaisance que ladite damoiselle (Jehanne Oisellete, femme de feu Jehan le Rique, demeurant à Corbie) eust de ce que elle, qui estoit de si grant lignaige, avoit espousé ledit phisicien (en secondes noces) et que à sesdiz amis desplaisoit, par la temptacion de l'ennemi se pendi par son col et estrangla, ainsi que iceulx amis le disent ; supplians que considéré ce que dessus est dit et le lignaige dont elle estoit, il nous plaise ottroier que son corps ne soit ars ou autrement exécuté pour la cause dessusdite. Pourquoy nous, eu regart à ces choses,........ ottroions par ces presentes..... que le corps d'icelle défunte ne soit ars, ne mis à exécution quelconque pour la cause dessus dite, ainçois puist estre enterré, comme il appartiendra et sera à faire.
Vide infra in Sepultura.