« »
 
[]« Birotum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 663b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BIROTUM
BIROTUM, Vehiculum duabus rotis constans. Birotum Carpentum, in Miracul. S. Waldeberti Abbat. Luxoviensis num. 20. Chronicon Mauriniacense lib. 1 :
Cum nimio tibiarum dolore laboraret.... eo vehiculo quod vulgo Birotum dicitur circumferri.... non erubuit.
Stephanus Tornacensis Epist. 228 :
Bigam autem seu Birotum mittere noluimus, quia fortassis aut oneri non sufficeret, aut in paludibus clivosis declinando in alteram partem se se cum sarcina inversaret.
Guibertus lib. 2. Hist. Hieros. capite sexto :
Videres mirum quiddam et plane joco aptissimum, pauperes videlicet quosdam bobus Biroto applicitis, eisdemque in modum equorum ferratis substantiolas cum parvulis in carruca convehere.
Occurrit præterea apud Adon. et Usuard. 11. Mart. et in Cod. Theod. leg. 2. et 5. de Curiosis, (6, 29. const. 2. § 2.) leg. 8. et 9. de Cursu publ. (8, 5.) Brouëte, nostris. Vide Forcellinum in Birotus. Dicitur Birota et Birotum, scil. rheda vel vehiculum. Philippus Mouskes, in Philippo Augusto :
Karaites ont quises, et cars.
Bourouaites, ribaus, sommiers,
Roncis, et jument, et coliers, etc.
Poëma MS. cui titulus, le Honeste fortune : []
Car pour repos, j'ay enfollure,
Pour le beautemps, j'ay engreslure,
Pour provision, des pouëtes,
Pour chariots branslans, Brouetes.
Will. Guiart ann. 1304 :
Viandes mettre sur Brouettes.
Et il oist bruire charettes.
Vide Chron. Flandr. cap. 79.
P. Carpentier, 1766.
Neque vero leviter hic prætereundum est, quod ex Chron. Mauriniac. laudatur, non erubuisse scilicet militem
eo vehiculo, quod vulgo Birotum dicitur, circumferri.
Pœnæ quippe gravioris genus summumque dedecus erat viris militaribus circumduci ejusmodi vehiculo, ut observatur in Theat. honor. part. 2. pag. 563. et seq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Birota, Eadem notione. Annal. Benedict. tom. 5. pag. 505 :
In itinere onerariam Birotam reperit victualibus refertam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Birotoea, Onus Biroti, Gall. Brouettée. Charta ann. 1205. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 389 :
Concedo dictæ Abbatiæ unum Birotæam brandæ seu brueriæ ad usum furni sui singulis septimanis capiendam.