« »
 
[]« Bisacuta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 665c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BISACUTA
BISACUTA, Securis duplicem habens aciem, vel telum, quod utrimque acutum erat. Glossarium Cambronense : Bisacuta, ferramentum quoddam utrinque incidens. Willelmus Brito lib. 2. Philippid. pag. 115 :
Ascia dum dextris, Bisacuta, securis, et ensis
Fulminat.
Et infra :
... Nunc clava caput, nunc vero bipennis
Excerebrat, sed nec Bisacuta, sudisve vel hasta
Otia vel gladius ducit.
Bracton. lib. 4 :
Arma moluta plagam faciunt, sicut gladius, Bisacuta, et alia hujusmodi.
Fleta lib. 1. cap. 33. § 7 :
Fecit eidem unam plagam mortalem... de quadam Bisacuta.
Passio S. Thomæ Mart. Cantuar. Archiep. apud Marten. Anecd. tom. 3. col. 1743. D :
Nec mora redeunt in loricis evaginatis gladiis quatuor canes aulici, quos prædiximus, necnon et bucellarii cum Bisacutis et utensilibus ceteris commodis ad scelus, quod animo conceperant, pariendum.
Ibidem col. 1744. C :
Accelerans igitur quidam præ ceteris plenus scelere, Bisacutam sacro pectori imposuit.
Securis Scotica, quæ et securis bisacuta, apud Walsinghamum pag. 105. Πέλεϰυς δίστομος, in Gloss. Gr. Lat. Τζιϰούριον δίστομον, apud Leonem Imp. in Tacticis cap. 6. § 11. Δίστομος ἀξίνη, aliis, quod ex utraque parte habeat aciem. Ῥομφαία δίστομος, in Apocal. cap. 2. exponitur gladius bis acutus a S. Hieron. Epist. 1. Gladius bifrons sermo Dei, in Actis S. Saturnini et socior. num. 3. Tradit Joannes Villaneus lib. 5. c. 36. Comiti Guidoni, a quo Conti Guidi Italici originem ducunt, Bisacuti cognomen inditum, propter crebra maleficia ab ipso et suis perpetrata :
Fu sopronominato Besanguë per so maleficio è de suoi.
Le Roman de Rou MS. :
Li Carpentiers qui emprés vindrent,
Grans coignies en leur couls tindrent,
Doloueres et Besagues,
Orent à lour eostez pendues.
[] Vetus Poeta Gallicus qui vivebat ann. 1376 :
Trop bien fesoit la Besague,
Qui est par les deux becs ague.
Alter :
A la grant Besague que le vieillart porta,
Le comment maintenant, cele part aprocha.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Besague, bipennis, hache. Sed et mallei species eodem nomine significatur, in Lit. remiss. ann. 1380. ex Reg. 118. Chartoph. reg. ch. 476 :
Ledit Hue... d'un grant martel qu'il portoit, appellé Besague, getta audit Colart, et l'en cuida ferir.
Bizachius, Eadem notione. Hormannus Cæsaresburg. tit. de Bellicis :
Bizachius est atrox telum apud Turcas.
Nescio an illud, quod βυζομάχαιρον vocat Nicetas Choniates in Notis Wolphianis pag. 377. 2. Edit.
Besogium. Consuetudines Monasterii de Regula, seu de la Reole, in Aquitania, tom. 2. Bibl. Labbei :
Nemo cultellum, ensem, lanceam, spiculum, securim Besogium, neque gladium in contentione trahat.
Ubi legendum besagium, ut sit quod nos dicimus Besagu.
Bisacutus, Sarculi species. Vita S. Antonii num. 67 :
Rogavit unum de advenientibus, ut sarculum sibi cum Bisacuto et frumento deferret.
Ubi Græc. δίϰελλαν ϰαί πελέϰυν, ϰαὶ σῖτον ὀλίγον. Vita S. Frontonis Abb. num. 2 :
Deferentesque ad eremum secum parva olerum semina, et Bisacutos parvulosque sarculos, unde humum defoderent, profecti sunt, etc.