« »
 
[]« Bisellium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 667b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BISELLIUM
BISELLIUM, Sella amplior quæ duabus sellis constat, ut apud Varronem lib. 4. de Lingua Lat. vel quæ tam ampla est, ut duos sessores capere possit. In Gloss. Lat. Græc. διέδριον, seu δίεδρον, dicitur ; δίεδρον vero in Gloss. S. Benedicti Subsellium exponitur. Notæ Tyronis pag. 164 :
Sellisternium, Bisellium, Subsellium.
Eustathius ad Iliad. λ. δίφρον et διόχην apud Pausaniam dici, auctor est, ἀπὸ τοῦ δύο φέρειν, et ἀπὸ τοῦ δύο ἔχειν. Postea pro quacumque sella hæ voces usurpari cœptæ : nam apud Hesychium διέδρα exponitur ϰαθέδρα : apud Suidam διέδριον, ϰαθέδριον, ubi Anonymi locum hunc profert :
Ἀυτὸν διεδρίῳ ϰατὰ τοὺς οἴϰους τῶν λεγομένων σχολῶν εἰσεϰόμιζον.
Nuper reperta est in Italia vetus Inscriptio, qua innuitur Q. Largennium Reip. Pisanæ certam pecuniæ summam contulisse ob honorem Bisellii. Similem aliam, quæ Suessæ exstat, descripsit Ughellus tom. 6. Ital. sacr. pag. 670. ubi honor Bisellii quibusdam videtur idem esse qui olim sellæ curulis apud Romanos. Alii existimant honorem Bisellii referri debere ad facultatem sedendi in theatris et spectaculis in ampliori sella. Nam, ut est in leg. un. Cod. Theod. de Usu sellarum, exceptis aliquot vilioribus personis,
usus sellarum, et sedendi ac conveniendi in publicum facultas
, omnibus data erat. Quarum quidem sellarum in theatris meminerunt Martialis lib. 5. Epigram. 14. Tertullian. de Spectac. et alii. Inde vero qui hoc honore donabantur, Biselliarii dicti videntur in veteri Inscript. apud Gruter. pag. 1099. 2 : CN. PLÆTORIO VI. VIRO. AUGUSTALI. BISSELLIARIO. HONORATO. ORNA-MENTIS. DECURIONAL. Exstat alia pag. 1003. 6. ubi alterius Biselliarii æque mentio occurrit.
P. Carpentier, 1766.
Vide Chimentel. lib. de Honore Bisellii Bonon. edit. ann. 1666. Exstat etiam vox Biselliatus ; de his vide Furnalett. in Forcell. Lexic.