« »
 
[]« Bisomum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 667c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BISOMUM
BISOMUM, Sepulcrum quod duo corpora, σώματα, capiebat : antiquis enim etsi plura simul eodem tumulo corpora inferendi mos esset, ita tamen ponere consueverant, ut alterum alteri non substerneretur, sed sibi invicem ordine succederent, responderentque, loco tamen discreta essent, ut observat auctor Romæ subterraneæ lib. 1. cap. 26. quod scilicet mortuorum quietem interturbari minime debere existimarent. Ammonius de sanctis Monachis Sinaitis pag. 129 :
Ὅντινα πάλιν βαστάζαντες ἔθαψαν, οὐ μετὰ τῶν ἁγίων, ἀλλὰ χωρὶς εἰς ἕνα τόπον πλησίον αὐτῶν, ἵνα μὴ πάλιν ἀνοίξωμεν τὸν τάφον αὐτῶν, ϰαί ὄχλησιν ποιήσωμεν τοῖς ἁγίοις ϰαὶ μάρτυσιν τοῦ Χριστοῦ.
Concilium Autisiod. can. 15 :
Non licet mortuum super mortuum poni.
Id etiam vetatur in Concilio Matiscon. II. can. 17. in Statutis S. Bonifacii Archiep. Mogunt. cap. 19. in Capitul. Caroli Mag. lib. 6. cap. 195. 198. etc. Vetus Inscriptio Beneventi : PP. ÆLIUS VENERIANUS. HOC VAS DISOMUM SIBI ET FELI-CITATI SUÆ POSUIT ET TRIBUNAL EX PERMISSU PONTIF. PERF. Epitaph. in Cœmeterio Callisti Romæ : BONIFACIUS QUI VIXIT ANNIS XXIII. ETII.... ES. POSITUS. IN BISO-MUM IN PACE. SIBI. ET. PATR. SUO. Laudatur Epitaphium aliud, quod Romæ exstat ad S. Laurentium extra muros, a V. C. Jacobo Sponio in Itinerario tom. 3. pag. 13. hisce verbis conceptum : THEODORA VIXIT ANNOS XXI. M. VII. D. XXIV. IN PACE EST BISOMV. etc. Ejusmodi sepulcrorum meminit Gregorius M. lib. 3. Dialog. cap. 23. Vide Trisomum, et Quadrisomum, et Salmasium ad Solin. pag. 1207. Duplex tumulus, in veteri Inscriptione Lugduni videtur appellari, quod alii Bisomum vocant :
Et memoriæ æternæ Latinæ Galatinæ N. Græc. femin. sanctissimæ, quæ vixit annis 30. sine ulla animi læsione Q. Julius Hylas conjugi piissimæ, quem tumulum duplicem posuit, et sibi vivus posterisque suis et sub ascia dedicavit. Σῶμα
vero pro reliquiis corporis, et cineribus, usurpari colligitur ex titulo [] Chyndonactis :
Μίθρης ἐν ὀργάδι τὸ σῶμα ϰαλύπτει Χυνδώναϰτος ἱερέων ἀρχηγοῦ.
Nam in eo sepulcro ossa tantum et cineres in olla vitrea reperta. Vide Soma. Forcellin. in Bisomus et Disomus.