« 1 bissextus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 668c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BISSEXTUS1
1. BISSEXTUS, Infortunium, malum superveniens, vulgo etiam nostris hac notione. Ordericus
Vitalis lib. 12. pag. 882 :
Tunc Bissextilis erat annus, ac sicut vulgo audivimus, super proditores revera corruit Bissextus.Lib. 13. pag. 905 :
Hic tumultuosus annus vere Bissextilis fuit, et tunc ultimus in ordine concurrentium Bissextus cucurrit, at ut vulgo dicitur, Bissextus super Regem et populum ejus in Normannia et Anglia cecidit.Vulgaris etiamnum loquendi formula,
le Bissexte est tombé sur une telle affaire, cum res illa male cessit. Joannes Molinetus in Calendario fol. 101 :
Notum autem ex Macrobio lib. 1. Saturn. cap. 13, infaustum Bissextum sæpius Romanæ Reip. fuisse. Ammianus lib. 26 :Pour ce que Bissextre eschiet,L'an en sera tout debauschiet, etc.
Vel videri die secundo, nec prodire in medium voluit, Bissextum vitans Februarii mensis tunc illucescens, quod aliquoties rei Romanæ fuisse cognorat infaustum.
P. , 1766.
◊ Hinc procul dubio
corrupta loquendi formula inter plebeios Normannos usitata, Porter Besot vel
Bisieutre, Infausti ominis esse : facile enim ibi agnoscitur vox
bissestre, pro Bissexte. Vide de Brieux in Origin. Consuet. ant. et
var. loquendi formul.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bissextilis annus, Eadem notione, apud Marten. Anecdot. tom. 4. col. 247. A. in Concilio Trevir.
ann. 1310 : Fructus præbendarum suarum per annum unum et post eorum obitum sibi retinere et appropriare contendunt, annum talem, qui juxta hoc pro successoribus et Ecclesiis Bissextilis,(id est infelix, infructuosus)dici debet, annum gratiæ nuncupantes, etc.