« »
 
[]« Cathedraticum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 227a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATHEDRATICUM
CATHEDRATICUM, Pensio, quæ Episcopo ab Ecclesiis quotannis exsolvitur in signum subjectionis, ut habet Charta Girardi Episc. Caturc. inter Instrum. Gall. Christ. tom. 1. pag. 48. col. 1. seu pro honore cathedræ, ut est in Concilio Braccarensi II. cap. 2. pro respectu sedis, ut in Concilio Ravennensi ann. 997. cap. 2. quæ ad duorum solidorum quantitatem restringitur in iisdem Conciliis. Concil. Braccarense III. ann. 572 :
Nullus Episcoporum per suas diœceses ambulans, præter honorem Cathedræ suæ, id est, solidos duos, aliquid aliud per Ecclesias tollat.
Quibus consona habet Concilium Toletanum VII. cap. 4. Charta Transmari Episcopi Viromandensis ac Noviomens. ann. 947. apud Hemereum in Augusta Viromand. :
Ea videlicet ratione, ut omni anno duos solidos denariorum persolvat, secundum quod jubet auctoritas, propter honorem Cathedræ Episcopalis.
Innocentius III. cap. 14. Epist. 20 :
Et ut vos pro singulis Ecclesiis supradictis unum quartum grani, et unum annonæ pro decimationis quarta, et duos solidos pro Cathedratico persolvatis.
Apud Honorium III. cap. Conquerente, de Offic. jud. ord. Cathedraticum et Synodaticum idem sunt :
Synodatici seu Cathedratici nomine duos solidos. Cathedratici et Synodales reditus,
in Charta Lamberti Episcopi Atrebat. apud Ferrarium Locrium in Chronico Belg. ann. 1111. Census Cathedratici, in Bulla Lucii III. PP. apud Ughellum tom. 2. Italiæ sacræ pag. 759. Arnoldus Lubecens. lib. 3. cap. 21 :
Episcopus vero ex his, quæ de Cathedratico, vel Ecclesiarum consecrationibus consequi poterat, sustentabatur.
Ubi per consecrationes, videntur dedicationes intelligi, seu quæ die dedicationis Ecclesiarum Presbyteris offerebantur, ut est 10. q. 3. cap. 5. ubi etiam præcipitur,
Cathedraticum non amplius quam vetusti moris esse constiterit, a Presbyteris exigendum.
Cathedratici meminere præterea Ivo Carnot. part. 3. cap. 136. Petrus Blesensis Epist. 151. Alexander III. PP. in Appendice Concilii Lateran. cap. 8. Concilium Coloniense ann. 1310. cap. 26. Ravennense ann. 1311. cap. 18. Ægidius Mon. Aureæ vallis in Henrico II. Episcopo Leodiensi cap. 43. veteres Chartæ apud Ughellum tom. 1. pag. 1046. tom. 2. pag. 467. 703. 1071. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 173. tom. 2. pag. 441. in Bullario Casinensi tom. 1. pag. 9. in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 36. Concil. Avenion. anni 1509. n. vii. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 387. Statutis Synodalibus ejusdem Ecclesiæ ann. 1336. n. xi. col. 575. Statutis Alani ejusdem urbis Episcopi n. [] xv. col. 580. laudati tomi : quo in posteriori loco mendose, ni fallor, legitur Quadraticum pro Cathedraticum. etc. De jure vero Cathedratici multa congessit Renatus Chopinus lib. 2. de Sacra polit. tit. 7. Nicol. le Maistre lib. 2. de Juribus et censibus Episcoporum cap. 2. 3. et Innocentius Cironus in Paratitl. Decretal. lib. 5. tit. 39. Vide Synodaticum in Synodus. Bissextus, 2. Circada, Paschalis Præstatio. Multis locis apparet non quotannis semper hunc censum solutum esse.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exstant apud Georg. Christianum tom. 2. Rerum Mogunt. pag. 482. et 483. duæ Chartæ, quibus collegiatæ S. Petri Ecclesiæ jus asseritur Cathedratici ab Ecclesiis sibi subjectis in anno exitus Episcopi percipiendi. In antiquiori quæ Conradi I. est Archiep. Moguntini ann. 1195. sic legimus :
Illud innotescere quoque volumus, quod sepedicti fratres (Ecclesiæ S. Petri) sufficienti coram nobis optinuerunt probacione, quod per universum pretaxate Prepositure (ejusdem S. Petri) archidiaconatum Kathedraticum anno, qui vulgariter, Exitus noster vocatur, Ecclesie ipsorum ad ipsius et officinarum ejus ruinas resarciendas, debeat attinere. Nos igitur tum propter eorum habundantem probacionem, tum propter Ecclesie et officinarum ejus manifestas necessitates, quas vidimus, ob B. Petri Apostoli reverentiam et honorem jus tale ipsis et Ecclesiæ recognovimus, nostro assensu robur perhenne adhibentes. Et ne in futuro... de beneficio predicti Kathedratici a quoquam successore nostro turbari possent, nos ipsis scriptum presens, ad sui juris perhennem noticiam et cautelam, sigillo insignitum, tradidimus.
Priorem hanc Chartam revocat altera anni 1323. qua Mathias ejusd. urbis Archipræsul declarat,
jus petendi, recipiendi et in prædictos usus convertendi Kathedraticum per totam Preposituram prædictam ad ipsam Ecclesiam S. Petri, et ad nullum alium pertinere, ipsisque Decano et Capitulo, et Ecclesie ipsorum predictis, et nulli alii deberi de hoc in perpetuum responderi ; quodque nobis, inquit, in hac parte licere non credimus, nostris successoribus interdicimus
.
Cathedraticum, apud Julianum Antecessor. Constit. 115. et 431. illud est quod Justiniani Novella 123. cap. 3. ἐνθρονιστιϰόν vocat ; nempe certa pecuniæ quantitas, quam Episcopi recens ordinati dabant, partim Episcopis a quibus ordinati erant, partim Clericis et Notariis, qui in ea inauguratione ministraverant ; unde evidens est præstationem istam factam ab Episcopis ratione Throni, sive Cathedræ adeptæ. Vide Marcam de Concord. lib. 6. cap. 10.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cathedratica Redhibitio, Idem quod Cathedraticum. Epistola Lamberti Episc. Attrebat. apud Baluzium tom. 5. Miscell. pag. 342 :
Concessimus enim et scripto confirmavimus prædicta loca Prælato et Fratribus inibi Deo devote et religiose servientibus, et canonice et absque proprietate viventibus et victuris ab omni Cathedratica redhibitione libera, excepto quod in Cœna Domini ad manum Episcopi denarios solvant.
P. Carpentier, 1766.
Cathedratum, Idem quod Cathedraticum. Charta Wolfgeri episc. Patav. ann. 1197. apud Hansiz. tom. 1. Germ. sacr. pag. 342 :
Præsenti pagina manifestamus, quod communicato prudentium virorum consilio cum dilectis filiis et fratribus nostris in S. Hippolyto de prædio suo, hoc est, tribus beneficiis in Vuolfsberg jure concambii convenimus eo tenore, ut [] ipsi Cathedratum nostrum, scilicet quatuor talenta in parochia sua Capellæ perenniter habeant.