« Bistapia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 669a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BISTAPIA
BISTAPIA. Stapia, Stapha, Staphia, Stapeda,
Stapes, Stapedium, Gall. Etrier. Voces a veteribus et melioris
notæ Scriptoribus nunquam usurpatæ, ne ab ipso quidem S. Hieronymo. Hac de re audiendus
est Philibertus de la Mare Senator Divionensis in Vita Claudii Salmasii nondum
edita : Fulcra illa ferrea equis inscendendis et pedibus equitum sustinendis reperta, in
usu fuisse D. Hieronymi temporibus opinabatur (Salmasius) atque ita scripsit ad Spartiani
Caracallam, errore non novo, quem primus in rempublicam Litterarum invexit Hieronymus
Magius Miscellaneorum suorum lib. 2. cap. 14. ubi sic loquitur :
Quamquam autem verum est, Antiquos Stapias nullas habuisse, non est tamen negandum, adeo non vetustis, nec etiam nobis vicinis temporibus, harum usum agnosci. Memini enim me in D. Hieronymi epistolis nonStapiæ, sed Bistapiæ invenire mentionem :
inquit enim, si memoria non labat, se cum quasdam accepit litteras,jumentum conscensurum, jam pedem habuisse in Bistapia. Quasi bistapia nomen tunc fuerit equestris illius adminiculi. At hæc quæ pro Hieronymianis verba obstrusit, non immerito memoriæ diffidens Magius, in toto Hieronymo nusquam occurrunt : quia tamen Hieronymi epistolas laudans, epistolarum locum non laudaverat, consecuti Magium Scriptores fidem ei habere quam rei veritatem operosius indagare maluerunt. Sic illa de bistapiæ, stapiæ vel stapedis, apud Hieronymum mentione datatim recepta opinio inolevit, cum revera scansi illius instrumenti antiquior nullus Mauricio, cujus Strategica habemus, Scriptor meminerit. Taceo supposititiam quoque et novitiam inscriptionem, ceu legitimam et veterem ab eodem Magio, et innumeris deinceps aliis nimium credulis hic allatam, ac ne Vossio quidem ipsi suspectam, qui eam nescivit Francisci Columnæ cognomento Polyphili commentum esse. Taceo et multa alia, quæ singulari de Stapedibus dissertationi prudensreservo, superiora cursim adnotasse contentus, ne firmatus in dies, auctoritate præsertim Salmasii, latius error propagetur. Hæc laudatus Senator in observatione ad D. Martianay Operum D. Hieronymi editorem olim directa per Cl. V. D. de la Monnoye.
◊ Scriptores post Magium qui in eamdem abiere sententiam, hi
sunt : Rob. Constantinus in Supplem. linguæ Latinæ, Hadrianus Junius in Nomencl. Marcellus
Donatus, Ponzanus Comes in Dilucid. ad Latinos Hist. Rom. Scriptores, Jul. Cæsar
Bulengerus Opusc. tom. 2. pag. 200. Cl. Salmasius ad Hist. Augustæ Scriptores pag. 163.
Martinius in Lexico, Cl. Morisotus 2. epist. 74. Vossius in Etymol. Herm. Hugo in Militia
equestri, Caseneuve, in Orig. Gallicis ad vocem Etrier, Gaudinus Societ.
Jesu Dict. Fr. Lat. Hierolex. Macri, Gisb. Cuperus in Lactantium, Menagius Orig. Linguæ
Franc. Cangius noster, Thesaurus Fabri, etc. inter quos Vossius, Gaudinus Magio dubiam
quidem videntur fidem habuisse, at nondum ullus asseruit falso laudatum fuisse
Hieronymum.