« »
 
[]« Bithalassium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 670a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BITHALASSIUM
BITHALASSIUM, Bithalassus. Ugutio MS : Bithalassium, vestigium in luto impressum, vel concursus duorum marium. Græcis διθἀλασσος, est qui mari utrimque alluitur, quo sensu bimarem Corinthum appellavit Horatius. Acta Apostolor. cap. 27 :
Et cum incidissemus in locum Bithalassum, impegerunt in navem.
Aliæ Edit. habent dithalassum. Epistola Clementis I. PP. ad Jacobum fratrem Domini :
Bithalassa vero loca, quæ duplicibus undæ fallacis æstibus verberantur, dubiis mente et de repromissionum veritate nutantibus conferantur.
Ubi Græca Edit. § 14. διθάλασσοι δὲ ϰαὶ θηριώδεις τόποι, etc. Auctor Historiæ, de imagine dicta Antiphonetes pag. 685 :
Ἦλθεν ἐπί τινα τόπον διθάλασσον, ϰαὶ βίαίων ἀνέμων ἀνάγϰαις περιπεσὼν, etc.
Fulbertus Epist. 27 :
Noli ergo tute ipse tibi Bithalassum dubietatis in corde tuo miscere.
Bitalassus in Actis SS. Benedict. sæc. 3. part. 1. pag. 361. in Vita S. Wlframni :
Ducti namque sunt ad quemdam locum Bitalassi more aqua inclusum, ut dum rheuma maris eumdem cooperiret locum miserabiliter fluctibus absorberentur.
Rhytmi de S. Othmaro in Pertz. Script. tom. 2. pag. 55 :
Canto dolis nectum, Bithalasso cespite tectum.
ubi glossa : bimarino.