« Blacha » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 671b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BLACHA
BLACHA, Idem quod mox Blachia. Charta Ademari Comitis Valentini apud Petr.
Chiffletium :
A via molendinaria quæ venit desuper condominam Guidonis de Montemayrano, quæ ferit ad nemus Willelmi Liautaud, et vadit directe ad Blacham Petri de Ayra, etc.
P. , 1766.
◊ Quod Delphinatibus sonat hæc
vox, idem quoque apud Provinciales, quibus quercus junior Blacas dicitur. Charta
ann. 1334 : Item quod nulla persona privata vel extranea, cujuscumque conditionis existat, scindat, neque eximat aliquem Blaccasium in suo nec alieno, etc.Alia ann. 1316. ex schedis Pr. :
Item convenerunt... quod tantum detur de banno pro novis Blachis et deffensionibus, quantum dari consuevit pro deffensionibus antiquis.Hinc
P. , 1766.
Blaquerium, Locus ubi juniores quercus crescunt. Charta jam laudata ann. 1334 : Item quod nulla persona privata vel extranea scindat aliquam arborem viridam nec sequam in deffensis nec Blaqueriis dominæ prædictæ.