« »
 
[]« Blae » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 673c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BLAE
BLAE et Bludie. Leges Burg. Scoticorum cap. 87 :
Si quis verberando aliquem fecerit Blae et Bludie, ipse qui fuerit Blae et Bludie, prius debet exaudiri, si prius venerit ad querimoniam suam faciendam, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saxonibus Blac, Niger, Ater ; Blod, Sanguis : a quibus vocabulis Blæ [] et Bludie derivata fuisse docemur ipsa vocum vicinitate. Blæ igitur idem est quod niger ex acceptis plagis, sive ut magis Latine dicam, Lividus, Bludie vero Sanguinolentus. Blae, non idem quod blac, sed Danic. Bla, Anglos. Bleo, hodie Angli dicunt blue, Germ. blau, Cæruleus ; unde formula Blau und blutig, Lividus et sanguinolentus, Frisonibus Blaw jeftha blôdich. Vide Grimmii Antiq. Jur. Germ. pag. 10. et 11. Ita etiam interpretatur Adelungius.