![[]](img/image.png)
BLANCHETUM, Indusium laneum seu thorax interior lanea, apud Lobinellum Hist. Britan. tom. 2.
pag. 550 :
thoraces interiores etiamnum Blanchets appellantur.
Et se ponebat supra pannum laneum vocatum Langueul Gallice, seu super sergiam, sine lintheaminibus lineis, et ibi jacebat in Blancheto suo.Ibidem pag. 561 :
Dicit quod D. Carolus Blancheto absque camisio primo utebatur, et postea assumpsit cilicium.Spicil. Fontanell. MS. pag. 235 :
Duo paria caligarum, tria pellicia, unum Blanchetum vel una gunella pro tercio, etc.Statuta reformationis Monasterii S. Claudii ann. 1448 :
Item de capuciis et vestibus inferioribus, sive Blanchetis atque aliis regularibus vestimentis.Maclovii
![[]](img/image.png)
P. , 1766.
◊ Blanchet, eadem
notione, in Lit. remiss. ann. 1400. ex Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 30 : Quatre aulnes de drap Turquois, retrait et retondu, un nuef Blanchet doublé de toille, à poingnées rouges, etc.