« 1 blandimentum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 675c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BLANDIMENTUM1
1. BLANDIMENTUM, Consensus. Vetus Notitia exarata sub Lothario Imp. ann. 840. 844 apud Sammarthanos in Episcopis
Massiliensibus n. 17 :
Et dixerunt per illud sacramentum, quod ipsi juratum habebant, quod diebus vitæ eorum, et temporibus Lethulfi Comitis, qualiter in ipsis præceptis continebatur, taliter ad ipsam casam Dei præfatam de ipso teloneo semper viderant, qualiter Vicedominus, vel ejus ministerialis S. Victoris cum suos participes in omnibus ordinassent absque Blandimento de Comitibus vel Vicariis Arelatensibus.Annal. Bened. tom. 4. pag. 156. n. 16 :
Monasterio donat... locum eremum, qui vocatur Podio-alto : ut ipse Abbas et Monachi faciant ibi mansiones et curtes ad jumenta sua et pecora alenda, absque ullius hominis Blandimento seu exactione.Vide Ballia.
Blanditia, Consensus, laudamentum. Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo
fol. 48 :
Qui debet apprehendere de prædicta roveria quidquid necessarium illi fuerit, tamen cum licentia vel Blanditia de ipsis Dominis qui ipsam roveriam possident atque defendunt.Vide Raguellum in voce Reblandir.