« »
 
[]« Blatta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 678a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BLATTA
BLATTA, Vermiculus, qui e Chermes, ut Arabes vocant, et e cocco sanguinei coloris erumpit. Paulus Diacon. in Gloss. : Blatta, genus purpureum vermis. Blattam, bestiolam esse etiam ait Marcellus Empir. cap. 34. pag. 233 :
Glis sive Blatta
, apud eumdem cap. 9. pag. 82. Postea pro ipsa purpura, seu purpureo colore usurpata vox. Lex 1. Cod. Quæ res venund. non poss. :
Purpuræ, quæ Blattæ, vel oxyblatta, atque janthina dicitur.
Lampridius
Funes Blatta, et serico, ei cocco intortos
dixit. Sed hæc jam nota ex his quæ pridem adnotarunt Turnebus lib. 18. Adversar. cap. 17. Cujacius, Casaubonus, Salmasius, savaro, Jacobus Gothofredus, et alii passim. Nos etiam quædam observavimus ad Alexiadem pag. 275. Vide Forcellin. et Isidor. Orig. lib. 12. cap. 8. sect. 7.
Blattam Tyriam, quam Tyrium vellus vocat Solinus cap. 29. commendant Sidonius Carm. 5. Senator lib. 1. Epist. 1. Anastasius, et alii. Byzanteam, idem Anastasius pag. 150. 151. 152. 153. Neapolitanam, idem in Leone III. Serapion lib. Aggregat. :
Blattæ Byzantiæ sunt ex ungulis Ostracorum, et sunt coopercula quibus teguntur in foramine suo, et meliores sunt quæ vergunt ad albedinem, et sunt odoriferæ, quorum odor trahit aliquantulum ad odorem Castorei.
Actuario, βλάττιον Βυζάντιον, ὁστοῦν τῆς ῥινὸς τῆς φορφύρας, os nempe anterius purpuræ, cujus appellationis rationem exponit Leonhardus Fuchsius lib. 1. de Compositione medicamentor. Adde eumdem ad Myrepsum sect. 1. cap. 1. 21. et 451. Ruellium lib. 1. de Natura Stirpium cap. 7.
Interdum et sæpe Blatta, pro ipso serico blatta tincto usurpant Scriptores, quam sericoblatam vocat Lex 10. Cod. de Murileg. quo sensu βλάττιον usurpavit Anna Comnena pag. 93. Fortunatus lib. 2. de Vita S. Martini :
Inlita Blatta toris, aurumque intermicat ostro.
Blattum dixit Anastasius in Gregor. III :
Vela serica ornata blatto.
Blattin, Idem non semel usurpat, [] pag. 143 :
Vela de Blattin, cortina de Blattin,
et alibi passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Blattinium, Idem Anastasius apud Muratorium tom. 3. pag. 134. col. 2.
Blatteus, Purpureus apud Senatorem lib. 5. Epist. 34. Anastas. in Vit. PP. pag. 34. Vopiscum in Aureliano et alios. Acta SS. Februarii tom. 1. pag. 142. B. in Vita S. Brigidæ :
  Quam Blattea flamma
Texerat emisso radio flagrante superno.
Blattea, pro Blatta. Fortun. lib. 2. Poem. 3 :
Serica cui niveis agnata est Blattea telis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Blattosericus. Vide Orthoplumus.