![[]](img/image.png)
BOACHIERS, Machinæ bellicæ species. Sanutus lib. 3. part. 12. cap. 21 :
Et postea fecit approximare orificio fossarum Boachiers multos, multumque sibi vicinos, a turri S. Nicolai, usque ad Sbaralium Dom. Odoardi, et post le Boauchiers, fecit erigi plures carabagas projicientes magnos lapides.
P. , 1766.
◊ Ex Sanuto mihi videntur
potius esse sportæ vimineæ terra oppletæ, nostris Gabions, quibus machinæ
jaculatoriæ proteguntur ; sic fortassis dictæ, quod cratibus haud multum absimilibus, boum
stabula claudantur.