« Boanosa » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 682c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOANOSA
BOANOSA. Monachus Egolismensis in Vita Caroli M. ann. 798 :
Adefonsus Rex Galliæ et Asturiæ prædata Olisippona, ultima Hispaniæ civitate, insignia victoriæ suæ Boanosas, mulos captivosque Mauros Domno Regi Carolo per Legatos suos Frojam et Basiliscum hiemis tempore misit.Ubi loci incertus auctor Vitæ ejusdem Caroli et Annales Francor. habent, insignia victoriæ suæ, loricas, mulos, etc. Eginhardus vero in Annalib. :
Mauros videlicet septem, cum todidem mulis atque loricis, quæ licet pro dono mitterentur, magis tamen insignia victoriæ videbantur.Ex quibus conficit Meursius σωσανίας, vel σουσανίας, pro βοανόσας. legendum apud Monachum Egolismensem. Moschopulo lib. περὶ σχεδῶν, Σουσανίον Latinis idem sonat quod Græcis φολοδωτὸν ὅπλον, seu lorica ; σωσάνιον, habetur apud Joannem Diaconum ad Scutum Hesiodi. Σοῦσον, pro vestis specie, occurrit apud Jo. Tzetzem Chil. 1. cap. 29 :
Τοιοῦτον τὸ ἱμάτιον ὑπῆρχεν Ἀντισθένους, Ἦν σοῦσον ἁλουργὲς πεντεϰαιδεϰαπηχυαῖον, Ἔχον μὲν ζῶδα, ϰαὶ θεοὺς, ϰαὶ Ηερσιϰὰ, ϰαὶ σοῦσα,Sic autem fortean dicta ejusmodi vestis a Susis, Persidis Metropoli. Vide Glossar. med. Græcit. in Σοῦσον.etc.