« »
 
[]« Bocha » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 685a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOCHA
BOCHA, Ital. Bocca, Hisp. Boca, Nostris Bouche, Bucca, os. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 313. col. 2. ex ordinatione super numero et ordine mensarum domus Dalphini :
Item, volumus et ordinamus, quod singulis diebus in prandio serviatur nobis pro persona nostra de quatuor panibus albis de Bocha,
id est, quales comedere solemus. Ideo enim de Bocha dicebantur illi panes, quia solebat[] Princeps iis vesci : sic etiam hodie dicimus :
Vin de la bouche du Roy,
pro vino, quo Rex utitur. In articulis sqq. recensentur nobiliores Aulici, quibus Albi panes de Bocha, id est, similes iis, qui Dalphino ministrabantur. Germ. Mundsemmeln. Adel.