« Boda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 686b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BODA
BODA, Bodium, Habitatio, mansio, ex Theutonico et Cambro-Britannico
Bod ; Flandris vero et Theutonibus Boden est fundus, latifundium. Charta
Waldemari Regis Daniæ ann. 1326. apud Isaacum Pontanum lib. 7. Hist. Dan. pag. 443 :
Omnia quæ sub pondere vendi solent, possuntInfra :(nautæ et aurigæ)in ipsorum Bodis, sive vicæn, vendere et alienare, et cum statera Coloniensi et pondere debito trutinare.
Nullus ipsos super eorumdem vicæn in ipsis Bodis, sine eorum voluntate destruendo, aut ab ipsis aliquid abstrahendo, ab iis impediat aliqualiter, vel molestet.Vide Graffii Thesaur. ling. Franc. vol. 3. col. 68.
Bodium, Idem quod Boda. Charta Eustachii Comit. Bononiæ ann.
1070. pro Lensensi Eccles. apud Miræum in Diplom. Belg. lib. 1. cap. 38 :
Ecclesiæ quoque de Betay, et de Durgis, et Bodii et ejus partem dimidiam concedi et corroborari impetravimus a D. Lietberto, necnon Bodium de Werchin.Et infra :
NiauleItem pag. 44. col. 1. edit. 1723 :(habet)dimidium Bodium, et unum curtile cum terra arabili.
Bodium de Thicabusca, Bodium de Formesela, Bodium de Ipris, Ecclesia de Esna cum capellis suis.Nova Gall. Christ. tom. 5. inter Instrum. col. 325. C :
Similiter omnis decimatio novæ terræ et veteris totius parrochiæ Landenghemensis Ecclesiæ cum omnibus suis oblationibus, et Bodium Reslensis parrochiæ novæ et veteris terræ.Charta Balduini. Comitis Flandr. ann. 1066. apud Buzelin. lib. 2. Gallo-Fl. cap. 13 :
Dedit præterea Bodium Ecclesiæ de Doulesmons Thesaurario, ut ex eo unoquoque anno Canonici 12. solidos recipiant in die solemni Apost. Petri et Pauli, etc.