![[]](img/image.png)
1. BOGIUM, Idem, ut videtur, quod Boda et Bodium. Charta Roberti I. Domini
Bethuniæ de fundatione collegii Canonicorum in Ecclesia S. Bartholomæi apud Miræum Oper.
Diplom. tom. 2. pag. 945. col. 1 :
Helvinus autem venerabilis Episcopus precibus ipsius annuens, Ecclesiam S. Bartholomæi Apostoli, scilicet altare cum tota alia parte, quam vulgus Bogium solet appellare, liberum ab omni redditione personatus fecit.
P. , 1766.
◊ Idem videtur quod supra
Bodium 1.
An a German. Boge, Arcus,
fornix ?