« 3 boissellus postnatorum » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 690c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOISSELLUS2
3. BOISSELLUS Postnatorum, Præstationis species. Arest. scacar. Paschæ ann. 1284. in Reg. S. Justi Cam.
Comput. Paris. fol. 42. r°. col. 1 :
De nobilibus hominibus et aliis tenentibus per membrum loricæ et libera feoda in Normannia, levantibus et percipientibus Boissellos postnatorum ad tria festa annualia, contra mandatum in scacario factum. Concordatum fuit, quod abbas de Bernayo, cum quo mota fuit specialiter ista quæstio, habeat sesinam habendi et levandi dictos Boissellos de primogenitis liberis ad dicta tria festa, dum tamen primogeniti et postnati remaneant in una et in eadem masura. De reliquis vero nobilibus, ballivi scient qualiter usi sunt et specialiter de dicto abbate in hoc casu.