« »
 
[]« Bombarda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 694b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOMBARDA
BOMBARDA, Petrariæ, seu λιθοϐόλου species, quatiendis urbium aut castrorum mœnibus, a fremitu et sono quem edit, qui Græc. βόμϐος, Lat. Bombus, dicta : et ab Ardeo, inquit Fabri Thesaurus, quod ferreos globos emittat cum flamma. Ita enim describuntur Bombardæ a Gerbrando a Leydis lib. 31. cap. 24 et 25. et Froissarte 2. vol. cap. 103. his verbis :
Ils firent ouvrer une Bombarde merveilleusement grande, laquelle avoit cinquante pieds de long, et jettoit pierres grandes, grosses, et pesans merveilleusement : et quand celle Bombarde decliquoit, on l'oioit bien de cinq lieues loing par jour, et dix par nuit, et menoit si grand noise au decliquer, qu'il sembloit que tous les diables d'enfer fussent au chemin.
Ex quibus certe videtur colligi bombardam istam nimiæ extitisse longitudinis, ut ænea fuerit, nec vi pulveris tormentarii, sed nervis ac certis machinis lapides vibrasse. Idem cap. 115. meminit bombardarum, quas portativas vocat, seu quæ manu geri possent, quibus emittebantur quadrelli crassiores pennati ac ferrei, cujusmodi sunt Arcobusæ nostræ. Bombardas manuarias vocant Leges municipales Mechliniensium tit. 11. art. xx :
Nemini fas est intra mœnia Bombardas manuarias aut colubrinas secum ferre, nisi vel in ingressu civitatis, vel regressu ; nec permissum est iis ad jaculationem intra mœnia uti, nisi in gymnasiis bombardariorum.
Sed quidquid[] fuerit de bombarda Froissartis, constat invento pulvere tormentario, eum perinde adhibitum tormentis bellicis, quæ bombardas appellarunt. Bombardis vero emittebantur lapides ingentis molis, ut ex Froissarte et aliis constat. Raphanus de Caresinis in Chron. MS. ann. 1379 :
Terribilissimi bombardarum lapides copiose et sine intermissione exibant.
Sed et bombardis istis ferreos globulos in nostros emisisse Anglos in prælio Creciacensi auctor est sub ann. 1346. Joann. Villaneus lib. 12. cap. 65 :
Con Bonbarde che saettavano pallottole di ferro con fuoco, per impaurire, e disertare i cavalli de' Francesi, etc.
Præterea legimus in Chron. Salvico ab Erpoldo Lindenbrogio edito, sub ann. 1360 :
Consistorium urbis Lubecensis in toto combustum per negligentiam eorum qui pulveres pro Bombardis parabant.
Sed et Ducas cap. 35. sub ann. 1452. celeberrimum tormentorum æneorum artificem memorat natione Hungarum, cui Urbani nomen tribuit Laonicus lib. 8. qui a Græcis ad Mahumetem factus transfuga, ingens tormentum æneum fudit, cujuslibet magnitudinis lapidis capax, quo muros Constantinopolitanos evertit Sultanus. Idem Scriptor cap. 30. sclopetos æneos et pulverem bombardarium pluribus describit. Bombardarum meminere Petrus IV. Rex Aragon. in Chron. lib. 6. cap. 4. extremo, Froissart. 1. vol. cap. 144. 145. Monstrellet. 1. vol. cap. 29. 3. vol. pag. 56. Hist. Bucicaldi pag. 125. Chronicum Bertrandi Guesclini MS. Diarium obsidionis Aurelian. pag. 2. 7. 34. etc. Βομϐάρδαν etiam dixit Joan. Cananus pag. 189. Vide Glossar. med. Græcit. voce Σϰευή, col. 1386. et Φολέα, col. 1688.
Pulveris vero tormentarii, quem βοτάνην Græcis recentioribus appellari auctor est Joannes Ducas cap. 30. pag. 255. auctorem ferunt Chymistam quendam nomine Bertholdum Schwarts, seu Nigrum, Monachum ; dum enim is in mortario pulverem sulphureum, Medicinæ aut Chymiæ, ut ferunt, causa, texisset lapide, scintilla ex silice excussa forte intro delapsa lapidem cum fragore ac vi in altum tulit, quod quidem experimentum Monacho ansam præbuit inveniendi pulveris tormentarii. Illius ab ann. 1338. in Gallia usum fuisse docet Computum Bartholomæi du Drach Thesaurarii guerrarum istius anni :
A Henri de Faumechon pour avoir poudres et autres choses necessaires aux canons, qui estoit devant Puy-Guillaume.
Hoc etiam usos ann. 1354. in mari Balthico Regis Danorum classiarios tradit Munsterus. Hujus pulveris tormentarii meminere præterea aliquot ex nostris, Thomas Walsingham. pag. 323. Froissartes 2. vol. cap. 87. Monstrelletus 1. vol. cap. 13. 2. vol. cap. 5. pag. 2. cap. 11. pag. 9. 3. vol. pag. 32. Berrius in Carolo VII pag. 211. Chronic. Flandr. cap. 112. etc. His adde quæ habet Ducas pag. 118. 138. 140. 145. 150. 154. 265. Vide in voce Canones.
P. Carpentier, 1766.
Egregius plane est circa tempus, quo pulvis tormentarius in usu esse cœpit, Fr. Petrarchæ locus, qui hac de re scriptores omnes hactenus effugerat, a Muratorio tandem feliciter animadversus in Lib. 1. de Remed. utriusque fortunæ dialog. 99. quem procul dubio scripsit Petrarcha ante annum 1344. uti probat idem Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 514 :
G. Habeo machinas et balistas. R. Mirum, nisi et glandes æneas, quæ flammis injectis horrisono [] sonitu jaciuntur... Erat hæc pestis nuper rara, ut cum ingenti miraculo cerneretur ; nunc, ut rerum pessimarum dociles sunt animi, ita communis est, ut quodlibet genus armorum.
Script. rer. Danic. lib. 1. ad ann. 1364. apud Ludwig. tom. 9. Reliq. MSS. pag. 110 :
Congrediuntur navilipugna fortiter certantes. Durasset in longius pugna, nisi regis filius Christophorus ictu Bombardæ, quod bellicum tormentum tunc nuper inventum erat, graviter vulneratur.
Hist. Ratispon. ad ann. 1404. apud Oefelium tom. 2. Script. rer. Boicar. pag. 521. col. 1 :
Tormentis minacissimis, quas a sono Bombardas nuncupant, adeo conquassavit, ut muris solo æquatis, etc.
Sed de bombardæ et pluveris tormentarii inventione plura habent Gobelinus lib. 4. Comment. Pii II. PP. pag. 105. Irenicus lib. 4. German. Exeges. cap. 9. Aventinus lib. 7. Hist. Boior. Polydorus Virg. lib. 2. de Invent. rer. cap. 10. Pancirolus in Novis repertis lib. 2. tit. 18. et ibi Henricus Salmutus, Forcatulus lib. 4. de Gallor. Imp. Christoph. Bæleoduct. in Tract. de Bombardis, Philippus Pigafetta in Not. ad Leonis Tactica pag. 68. Pontanus lib. 8. Rer. Danicarum, Petrus Matthæus in Constit. PP. pag. 462. Miræus in Chron. Belg. ann. 1380. Petrus Divæus lib. 15. Rer. Brabantic. pag. 170. Cleiracus de Legibus maris pag. 495. et alii.
P. Carpentier, 1766.
Bombarda inter arma peditum recensetur, in Lit. Casimiri III. ann. 1475. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 228 :
Quilibet peditum habeat balistam vel Bombardam, etc. Bombardæ uncales, quas Hakenbuchs vocant,
in Tract. pacis ann. 1525. ibid. pag. 432. Eædem quæ nostris Arquebuses à croc dicebantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bomparda, apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 4. pag. 444. in Chronico Episcoporum Merseburg.
L. Favre, 1883–1887.
Lapis Bombarde, Gallice Boulet.
M. Paulo Mariani de Urbe et magistro Ysaye ejus socio sculptoribus pro viginti operibus per eos positis in faciendo lapides Bombardarum. (Archiv. Vatic. mandat. secret. an. 1461. f. 30).
L. Favre, 1883–1887.
Pro libris ducentis similibus ferri pro faciendo caudam Bombardæ arcis Tibure. (Mandat. camer. apost. an. 1462-63, f. 85).
Id est pars dicta apud nostros flasques. Quæ quidem bombardæ sæpius rumpebantur (éclataient) :
Pro restauratione fenestrarum salæ magnæ nuper fractarum in ruptione Bombardæ. (thes. secret. camer. apost. an. 1462-63, f. 113. Arch. Vatic).
Bombardare. Raphanus de Caresinis in Chr. MS. ann. 1379 :
Comparentibus 39. galeis cum aliquibus galedellis, et nobiscum Bombardantibus, etc.
Nostri hodie Canoner dicunt.
P. Carpentier, 1766.
Chron. Andr. Danduli apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 456 :
Sed viso vigore et ordine galearum nostrarum ad defensionem strenuissime paratarum, aliquandiu hinc inde Bombardato, proras libentissime vertebant in puppim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bombardarius, nostris Bombardier. Acta SS. Maii tom. 5. pag. 217. E. de B. Humilitate :
Ut eodem die V. ad S. Salvii adduci fecerit sexcentos mortariolos, quibus ex communi Bombardariorum munitione, absque monasterii impendio, sæpius explosis, aucta lætitia fuit plaususque popularis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bombarderius, in Actis SS. Julii tom. 3. pag. 454 :
Ballistarii quos vulgo Bombarderios vocant.
L. Favre, 1883–1887.
Magistro Augustino de Placentia exercitus S. R. ecclesie Bombarderio... in [] deductionem sui salarii seu manufacture certarum bombardarum per eum noviter factarum. (Mandat. Thesaur. secret. an. 1462, f. 1. in archiv. Vatic.
)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bombardiator, apud Rymer. tom. 15. pag. 161. col. 1 :
Vibrellatores sive Bombardiatores.
Bombardella, Minor bombarda. Octavianus de S. Gelais in Viridario honoris :
La puissance des faucons, bombardes, canons, serpentines, et Bombardelles y firent si horrible deluge, etc.
P. Carpentier, 1766.
Chron. Tarvisin. ad ann. 1376. apud Murator. tom. 19. col. 753 :
Illa hora Bombardella parva, quæ prima fuit visa et audita in partibus Italiæ, conducta per gentes Venetorum, casu percussit Rizolinum de Azonibus.
P. Carpentier, 1766.
Bombardula, Eadem notione. Tract. MS. de Re milit. et mach. bellicis cap. 144 :
Eques scoppettarius, oportet quod ipse sit totus armatus, et equus ejus sit totus bardatus, ne a funiculo ardente lædatur, nec a pulvere Bombardulæ sive scoppetti.
P. Carpentier, 1766.
Aliis notionibus eamdem vocem Bombarde usurparunt nostri. Pro instrumento musico occurrit, in Lit. remiss. ann. 1432. ex Reg. 175. Chartoph. reg. ch. 184 :
Lesquelz deux menestriers le suppliant appella en leur disant, Donneznous une dance ; ... l'un desquelz ne voult demourer ; ... le suppliant ala le querre, et lui dist, Baillez-nous vostre Bombarde, et nous la porterons, puisque vous n'y voulez venir.
Vestis muliebris, ac præsertim manicarum ornamentum est, in Lit. remiss. ann. 1473. ex Reg. 197. ch. 413 :
Icellui Jehan bailla au suppliant à doubler la robbe de sa chamberiere, c'est assavoir le corps, de bougran, et les Bombardes des manches et collet d'icelle robe, de satin noir.