![[]](img/image.png)
BONOSIACI,
Hæretici sunt a Bonosio dicti, qui dicunt Christum Filium Dei adoptivum, non proprium esse. Papias MS. Iidem sunt qui aliis Bonosiani : de quibus vide Isidorum Orig. lib. 8. cap. 5. et de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 20. Macrum in Hierolexico, etc.