« »
 
[]« Boquerium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 703a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOQUERIUM
BOQUERIUM, Locus boquetis seu palis circumseptus. Pariag. inter regem et domicel. de Astariaco ann. 1307. in Reg. 44. Chartoph. reg. ch. 55 :
Retinuit dictus domicellus, quod molendina...... remaneant sibi et successoribus suis in solidum, ita quod ea teneant et tenere possint cum tribus molis, sicut nunc sunt, et ea mutare cum paxeriis infra Boquerium seu vallatum, in quo sunt, auctoritate sua tantum ; ita quod dictus rex sine voluntate sua in dicto Boquerio non possit facere molendinum seu etiam molendina.
Charta senescal. Tolos. ann. 1393. in Reg. 144. ch. 366. :
Per artifices in talibus expertos fecerunt extimare...... dictum molendinum cum suis paxeriis, Boqueriis, domo forti, etc.
Vide infra Boquetus.