« »
 
[]« Bora » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 703b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BORA
BORA, Cella reconditoria, ut videtur. Stat. Placent. lib. 4. fol. 40. v°. :
Omnes habentes Boras, juxta stratas publicas civitatis Placentiæ, teneantur in ea parte, in qua occupaverint seu occupant de via publica, occasione hostiorum et fenestrarum ipsius Boræ, ponere inter ipsam Boram vel fenestras et stratam...... assidem ita largam et longam, quæ corripiat tantum quantum protendit extra murum.
Et lib. 6. fol. 81. v°. :
Item provisum est quod portatores,...... videlicet si discargaverit desuper terram et non in Bora, etc.
Chron. Placent. ad ann. 1388. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 582 :
In dictis eorum domibus sunt pulchræ cameræ et [] caminatæ, Bora, curtaricia, putei, hortuli, jardini, et solaria.