« Borgha » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 708a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BORGHA
BORGHA, et Burgha, Anglis dicitur ea Comitatus sive provinciæ portio, quam olim
Decaniam, Decennam, Decuriam, Decimam, et Friburgam, vocabant, inhabitata
a Decemviris, qui in solidum fidejussores erant erga Regem de iis quæ in decenna
perpetrarentur. Quippe Alvredus Rex, qui vixit ann. 880. Angliam totam in Comitatus,
Comitatus in Centurias, atque has in Decennas seu Decurias divisit. Decuria, ut infra
docemus, constabat decem familiis, seu viris, quorum singuli fidejussores erant erga Regem
de se bene gerendo, ita scilicet ut delinquentem quemlibet ceteri novem in judicio
sisterent, fugientemque intra 31. dies redderent, vel ipsimet lege tenerentur. Atque vox,
Borgha, occurrit non semel hac notione apud W. Thorn. pag. 2021. 2053.
Burgha vero pag. 2033.
Borghealdir, dictus primarius istius sodalitii decem viralis, apud eumdem W.
Thorn. pag. 2021. ex borh, fidejussor, et alder, senior, princeps, capitalis, quasi
primarius fidejussor, et capitalis plegius.
Burghessaldus, et Borgesaldrus appellatur eidem pag. 2033. 2034, 2053. Bosholder,
Bursholder, et Borowholder dicitur præterea Spelmanno.