« »
 
[]« Borgum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 708b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BORGUM
BORGUM, Borghum, Vadimonium, ex Saxonico Borgh, quod idem sonat, in Legibus Edwardi Senioris apud Bromptonum, cap. 3.
Borgi Fractura, Plegii fractio, in Legibus Inæ Regis Westsaxiæ cap. 49. apud eumdem Bromptonum, ubi Editio Saxonica Lambardi cap. 46. Burhbryce habet, quod et alias Borhbryce, et Borgbryce, scribitur in Legibus Alvredi Saxonicis cap. 3. a Borgh scilicet, fidejussio, plegium, et Bryce, fractio. Angli omnes, ait Spelmannus, decemvirali olim fidejussione pacem regiam stipulati sunt. Quod autem in hanc commissum est, Borgbrech dicitur in Legibus Henrici I. cap. 10. Monet idem Spelmannus Borghbrech et Burghbrech promiscue scribi, quod improbat Somnerus, scribens Borghbrech esse vadimonii fractionem ; Burghbrech, burgi seu castri effractionem. Certe quidquid dicat Somnerus, Burhbryce habent Leges Inæ Saxonicæ, ut et Ranulfus Cestrensis, apud Spelmannum : Burghbrich, i. læsio libertatis aut septi : Gallice, blesmeure de courte ou de close. Sed et Germanis Burg, vas dicitur, sponsor ; verburgen, vadari ; burgschafft, vadimonium.