« »
 
[]« Boscairare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 711b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOSCAIRARE
BOSCAIRARE, Boscare, Bosquerare, etc. Ligna cædere, Gall. Buscher, Provinc. Bouscairar, Inquisit. ann. 1268. ex schedis Pr. de Mazaugues :
Interrogatus qualiter scit, quod homines Arelatis visi fuerint Boscairare in dicto territorio, dixit quod vidit ibi Stephanum Gaillardum, qui faciebat inscidi ligna in deffenseto... Dixit quia vidit homines Castillonis lignerare sive Boscairare, et laborare, et pascere animalia sua, et ejicere avere de Arelate, et Boscaderios.
Charta ann. 1263. ex iisd. schedis :
Et juris Bosquerandi seu etiam lignerandi per totam terram nostram, ad opus ædificiorum vestrorum, et domorum, et etiam cremandi.
Ch. Raym. Bereng. ann. 1206. apud Pitton. Hist. Aquens. lib. 2. pag. 114 :
Libertatem..... Bosqueinrandi seu ligna scindendi, pro vestro beneplacito, tradimus.
Cujus confirmatio per Renat. reg. ann. 1477. ibid. pag. 118. habet :
Facultate depascendi, Bosqueirandi.... per quinque leucas decoraverant.
Alia denique ann. 1270. ibid. pag. 117 :
Jus pascendi et Boscandi in terris ecclesiæ, etc.
Lit. remiss. ann. 1449. in Reg. 186. Chartoph. reg. ch. 78 :
Le suppliant estoit à ung bois, appellé le bois Chamaillart, situé près la ville de Nyort, où il Buschoit et abatoit du bois.
Ex quibus omnibus manifestum est Bosquerare, Pecora in silvas immittere, minus recte a Cangio esse explicatum. Vide supra Boscagium 2. et in Boscus.