![[]](img/image.png)
BOSCATOR, Lignarius, qui ligna cædit, Gall. Bucheron. Jacobi Auriæ Annal. Genuens.
lib. 10. apud Murator. tom. 6. col. 580 :
Ordinatum fuit quod per Commune Januæ fierent galeæ l. Quare missi fuerunt Boscatores quamplures in riperia Occidentis ad boscum Bajardi, et inde extractum fuit totum lignamen necessarium pro faciendis galeis Communis.