« Bossa » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 713a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOSSA
BOSSA, Tumor, tuber. Gall. Bosse, proprie de ulcere pestifero quod Itali
Bozzam vocant. Vita Clementis VI. PP. pag. 87 :
Tantus timor omnes invaserat, quod statim dum ulcus, seu Bossa, qui vel quæ in pluribus in inguine, aut sub axella apparebat cujusque, dimitteretur ab assistentibus.Vita Innocentii VI. PP. pag. 136 :
Mortuæque sunt personæ quamplurimæ de Bossis, antracis, et carbunculis, et similibus ulcerationibus.Occurrit etiam apud Continuatorem Nangii. Provincial. Bossa. Vide Rayn. Glossar. vol. 1. pag. 242.