« »
 
[]« 1 boula » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 722a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOULA1
1. BOULA, Betula, Gall. Bouleau, olim Boul. Vide supra Bolum. Charta ann. 1206. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 805 :
Capiant arbores non fructificantes, neque ad ædificia competentes, ut sunt Boulæ, quæ a calfagio removentur.
Hinc forte nomen Boulieux, quo quidam habitatores de Annonayo designantur, in Lit. ann. 1373. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 657 :
Nolumus tamen quod quidam, vocati les Boulieux de Annonayo,.... dilacione prædicta gaudeant vel utantur ; sed cogantur ad solvendum financias per eos debitas pro acquisitionibus feodalibus per eos factis.
Vide infra Boulaya.