« »
 
[]« 1 bovaria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 719b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOVARIA1
1. BOVARIA, Prædium rusticum, Ferme, Métairie. Concilium Tolos. ann. 1228. can. 41 :
Statuimus quod castra non ædificentur de novo occasione Bovariæ, vel contra eam alia ratione, nec munitiones dirutæ reædificentur.
Consuetud. Tolosæ part. 1 :
Eadem consuetudo est in castris, villis, forciis et Bovariis, quæ sunt infra Dex Tolosæ.
La Faille Annal. Tolosæ tom. 1. Instrum. pag. 127. ex Testamento Raimundi Comitis Tolosæ :
Dispono ut omnes expletæ, quæ exierint in hoc anno de omnibus meis Bovariis de Tolosano mittantur in potestate domus hospitalis Hyerusalem, etc.
Boveria, Idem quod Bovaria, apud Marcam in Hist. Beneharn. lib. 4. cap. 19. num 2. lib. 5. cap. 25. num. 8. ubi boveriam, medietariam, seu Metairie, vertit. Est etiam stabulum boum, in Charta Henrici III. Regis Angl. tom. 2. Monastici Angl. pag. 210 :
Et quendam locum qui vocatur.... infra terminos ejusdem forestæ, ad faciendum Boverias suas, et alias domos usibus suis necessarias.
In Formulari Anglicano pag. 121 :
Medietatem manerii de Bedworth cum una Boveria et uno Columbari infra situm manerii prædicti.
Occurrit eodem sensu ibidem pag. 313. et apud Kennettum in Glossario ad calcem Antiquit. Ambrosden.
Boaria, Eadem notione, in Regesto Constabulariæ Burdegal. fol. 99 :
Occupat quandam Boariam, quæ fuit Joannis, etc.
Charta Philippi Regis ann. 1303. pro Libertate civitatis Tolosæ in Cod. MS. Consuetud. Tolos. :
Concedimus et civibus et incolis supradictis de gratia speciali, ut pro terris, possessionibus, villis, Boariis, etc.
Cod. MS. Bibliothecæ D. de Chalvet Senescalli Tolosæ de Hæreticis Albigensibus :
Invenerunt prædictum Arnaudum infirmum in dicta Boaria.
Boarium, et Bovarium, dicitur locus ubi venduntur boves, apud Joan. de Janua, et Ugutionem.
P. Carpentier, 1766.
Nostris etiam olim Boverie. Lit. remiss. ann. 1378. in Reg. 114. Chartoph. reg. ch. 23 :
Lesdiz freres acompaignez d'un homme estrange vindrent en une Boverie ou hostel, appellée la freideyre.
Aliæ ann. 1457. in Reg. 187. ch. 159 :
Les supplians aloient besser avec une palle ferrée chacun en son coul en une leur Boverie ou mestaerie.
Ibidem Bouherie. Sed et Boire, eadem notione usurparunt. Charta ann. 1341. in Reg. 74. ch. 439 :
Item avons baillé.... une Boire, seant environ lesdites terres, et tant comme lesdites terres emportent de ladite Boire, pour cinq soulz d'annuele rente.
Lit. remiss. ann. 1463. in Reg. 199. ch. 354 :
Le suppliant laboureur natif et habitant d'une boire ou métairie, etc.