« »
 
[]« Bovata terræ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 719c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOVATA
BOVATA Terræ, Bove de Terre, in Charta Gallica tom. 2. Monastici Angl. pag. 645. Modus agri, sic dictus quod tantum terræ contineat, quantum bos unus (vel par boum) arare potest, spatio unius scilicet anni ; modo tamen de agro intelligas qui uno in anno aratur, seritur et metitur ; cui quidem rei cum non attenderit Hearnius in notis ad Librum nigrum Scaccarii acram terræ ceu mensuram indefinitam atque longe ampliorem quam revera usquam exstiterit nobis exhibuit ; quamvis enim hæc mensura alia atque alia pro diversis locis fuerit, certum tamen videtur numquam pro agro indefinite fuisse usurpatam. Videas tamen an hæc vox et Bovaria pertineant ad radicem German. , Colere. Ex Skenei sententia, Bovata continet 13. acras. At in Monast. Angl. tom. 1. pag. 657. lego
datas in eleemosynam duas Bovatas terræ, 20. acrarum
. In veteri Statuto ad compositionem mensurarum apud Spelmannum,
Bovata continet 18. acras. Octo Bovatæ terræ faciunt carucatam terræ. 8. carucatæ terræ faciunt unum feodum Militis. 18. acræ faciunt Bovatam terræ
. Angli Oxgang, et Oxgate, mensuram 4. jugerum vocant, voce signante bovis iter. Charta ann. 1218 apud Madox Formul. Anglic. pag. 58 :
Ad tenendum de me et hæredibus meis tenementum suum de Belinton, scilicet novem Bovatas terræ et duo tofta, per servicium unius marcæ tantum annuatim reddendæ.
Ingulphus pag. 857 :
Quatuor Bovatas terræ de juland, et 10. Bovatas in servitio, et 24. acras prati, etc.
Et infra pag. 860 :
Quatuor carucatas terræ arabilis et 6. Bovatas, et 18. acras prati.
Passim occurrit in Chartis Anglicis. Vide Guill. Prynneum in Libertatib. Angl. tom. 3. pag. 447. Charta ann. 1206. ex Tabul. Ecclesiæ Carnotensis num. 49 :
Ita quod in eadem Majoria duas Bovatas terræ et herbergamentum suum tenebit quinque solidos censuales.
Alia ann. 1179. num. 101 :
Pro unaquaque Bovata integra ad perticam B. Mariæ mensurata, etc.
Infra :
Additum est præterea quod si Bovatas et non agripennos vendi, vel forisfacti in ipsis Bovatis fieri contingeret, etc.
Mox :
Si vero versa vice non Bovata, sed agripennis venderetur, etc.
Hist. Beccensis Monasterii MS. pag. 516. ex Archivo ejusdem :
Debet percipere singulis autumnis de qualibet Bovata duodecim garbas.
Vide Fletam lib. 2. cap. 73. § 2. 3. Boihedie, in Charta Arnulfi Comitis Guinensis ann. 1264. in Hist. Guinensi pag. 290 :
A vendu.... 16. mesures de bois, peu plus, ou peu moins, appellez Boihedie, etc.
quasi Bovada.
P. Carpentier, 1766.
Qualis apud nos fuerit Bovata æstimari [] utcunque licet ex Charta ann. 1225. in Chartul. S. Joan. in Valle :
In perpetuam donavi elemosinam et concessi duas Bovatas terræ de patrimonio meo in territorio Orrevillæ sitas, cum campiparte, quam habebam in ipsis. Quæ Bovatæ consistunt in his locis, videlicet in campo qui dicitur Mes, capiente circa xv. sextarios seminis, et in campo..... circiter xx. sextarios seminis capiente, et in campo... capiente circa unum modium seminis, et in campo.... circiter v. sextarios seminis capiente, et in duobus agripennis in introitu villæ constitutis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bobulca, Eadem notione qua Bovata. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1281. apud Murator. tom. 8. col. 1149 :
Fuerunt emtæ quatuor Bobulcæ juxta campum de Bayda domini Episcopi Reginorum a domino Gulielmo Episcopo Regino pro quatuor centum libris Rexanis, et ibi factæ fuerunt duæ fornaces pro Communi, occasione murandi residuum muri dictæ civitatis.
Ibidem col. 1175 :
Commune Suzariæ habet mmmcxxvi. Bobulcas.
Bovariata, Idem quod Bovata. Charta Gerardi Episc. Noviom. ann. 1223. in Tabulario Lehunensi n. 22 :
Dedit in excambium 5. Bovariatas terræ sitas in coutura sua, quas tenet de feodo D. Regis.