« »
 
BOVERA 1, BOVERA 2.
[]« 1 bovera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 720c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOVERA1
1. BOVERA. In brevi Indice Regum Francorum, qui præfixus est Usaticis Barcinonensibus in Codice MS. Thuano, signato 93. hoc ordine recensentur Reges [] secundæ stirpis :
Carolus Magnus, Ludovicus filius ejus, Lotharius, Karolus frater ejus, Ludovicus ejus (Lotharii) filius, Karolus magnus, Karolus de Bovera,
qui dicitur regnasse annis 4. Otho Karolus, etc. Is autem est qui vulgo Crassus cognominatur, ita ut etiam Bovera, seu ut nostris efferunt, le Bouvier, dictus fuerit, quod pinguedine ac ventris mole bovis instar esset. Abbo lib. 1. de Bellis Parisiac. vers. 48.
Urbs mandata fuit Karolo nobis basileo,
Imperio cujus regitur totus pæme cosmus.
Ubi Glossa ipsius Abbonis : Karolus de Baguerra, sive de Bovera, qui et Grassus, Rex Franciæ. Non auctoris glossa est, sed editoris adnotatio. Verum alii de Bovera dictum volunt, pro de Bavaria, quod priusquam Imperator fuisset dictus, Rex esset Bavariæ. Vide Valesiana pag. 221. ubi Valesius acriter invehitur in eos qui crederent hanc injuriam fuisse uni Regum nostrorum illatam, ut cognominaretur le Bouvier : quare totus est, ut Carolum probet de Bovera dictum quasi de Bavaria, quod nobis certum videtur.
[]« 2 bovera » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 721a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOVERA2
2. BOVERA, Modus agri, idem quod supra Bovata. Charta ann. 1209. ex Tabul. S. Germ. Prat. :
Statuerunt etiam ut sæpedictus sacerdos de unoquoque homine apud Vachereces, Boveram terræ vel amplius tenente, annuatim plenam minam avenæ habeat : de bordariis vero vel arpentariis, vel minus Boera tenentibus dimidium minæ avenæ.
At vero Boverée, Corvatæ species est seu servitium, quod cum bobus suis domino exhibet vassallus. Arest. ann. 1458. 10. Jun. in Reg. parlam. Tolos. ex Cod. reg. 9879. 6 :
La cour condamne André Mathieu à rendre et païer doresnavant à l'abbé de la Chaise-Dieu à cause du prieuré du lieu de Boschet S. Nicolas, tant que ledit André sera habitant, et fera feu et lieu audit lieu, et tendra deux bœufs ou plusieurs arables, trois Boverées ou corvées de bœufs chacun an.