« »
 
[]« 1 bovera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 720c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOVERA1
1. BOVERA. In brevi Indice Regum Francorum, qui præfixus est Usaticis Barcinonensibus in Codice MS. Thuano, signato 93. hoc ordine recensentur Reges [] secundæ stirpis :
Carolus Magnus, Ludovicus filius ejus, Lotharius, Karolus frater ejus, Ludovicus ejus (Lotharii) filius, Karolus magnus, Karolus de Bovera,
qui dicitur regnasse annis 4. Otho Karolus, etc. Is autem est qui vulgo Crassus cognominatur, ita ut etiam Bovera, seu ut nostris efferunt, le Bouvier, dictus fuerit, quod pinguedine ac ventris mole bovis instar esset. Abbo lib. 1. de Bellis Parisiac. vers. 48.
Urbs mandata fuit Karolo nobis basileo,
Imperio cujus regitur totus pæme cosmus.
Ubi Glossa ipsius Abbonis : Karolus de Baguerra, sive de Bovera, qui et Grassus, Rex Franciæ. Non auctoris glossa est, sed editoris adnotatio. Verum alii de Bovera dictum volunt, pro de Bavaria, quod priusquam Imperator fuisset dictus, Rex esset Bavariæ. Vide Valesiana pag. 221. ubi Valesius acriter invehitur in eos qui crederent hanc injuriam fuisse uni Regum nostrorum illatam, ut cognominaretur le Bouvier : quare totus est, ut Carolum probet de Bovera dictum quasi de Bavaria, quod nobis certum videtur.