« »
 
[]« Brabanciones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 725b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRABANCIONES
BRABANCIONES, Brebantiones, Prædones Brabantini, ex Brabantia. Will. Neubrigensis lib. 2. cap. 27 :
Stipendiarias Brebantionum copias, quas Rutas vocant, accersivit.
Jacobus de Vitriaco in Hist. Occid. cap. 7 :
Brabantios, viros sanguinum, incendiarios, Rutarios, et raptores.
Vita Lud. VII. Reg. Franc. :
Infinitos prædones, vulgo dictos Brabantiones, qui nec Deum diligunt, nec viam veritatis cognoscere volunt, colligens.
Epist. 279. inter eas quæ exstant tom. 4. Hist. Franc. :
Ad hæc mala Teutonicorum, quos Brabantiones vocant, immanissima pestis accessit, qui rabidarum more ferarum sanguinem sitientes, loca omnia pervagantur, a quibus quisquam vix tutus esse potest.
Vide Columbum in Episcopis Vasionensibus lib. 2. n. 24. 38.
Brebantini, apud Radulfum de Diceto, pag. 572. 576.
Brebantiones, in Epistola 323. tom. 4. Hist. Fr. in Epistola 45. Alexandri III. PP. apud Sirmondum, in Concilio Lateranensi III. ann. 1179. cap. 27. apud Innoc. III. PP. lib. 13. Ep. 93. et Petr. Blesens. Epist. 47. Monachus Altisiod. ann. 1181 :
Gentem nefariam, quos Brebantiones vocant, in suum auxilium accersivit.
Brebiciones, apud Romualdum Salernitanum Archiepisc. in Chronico MS. ann. 1167 :
Collecta magna multitudine Brebicionum, et aliorum conductitiorum militum, Italiam potenter intravit.
Brebenzones, apud Robertum de Monte ann. 1173. 1174. 1179. 1182.
Brabanceni, Braibanceni, apud Rogerum Hovedenum pag. 534. 535. 550. 619. 770.
L. Henschel, 1840–1850.
Brabas. Reinardus vulpes libr. 1. vers. 49 :
Ha Reinarde, illa quam Brabas nocte fuisti !
Hic, nisi te Satanas glutiat, Anglus erit.
Ubi doctiss. editor : Idem populus memoratur libr. 3. vers. 609. Nostro loco exprobratur vulpi stuprum, quod uxori Isengrimi intulit, unde inimicitiarum [] aut origo aut præcipua causa. Brabas igitur est pro adultero. Mali ominis fuisse nomen istud testatur Waltherus de Coinsi, poeta franco - gallus, qui ineunte sec. xiii. scripsit. Nam adeo illis invectus est, quos vel diabolos appellaret. Louanges de N. D. (cod. Bruxell. 636.) libr. 2. cap. 11. sect. 2. vers 310 :
Trop est enfens et soteriaus
De Brebeçons, de coteriaus.
Ibid. vers. 314 :
Cil coterel, cil Brebançons,
Ce sunt deables.....
Ibid. cap. 18. vers. 1891. ubi de morte loquitur :
Ou il n'a point de réançon,
Ja n'i aura si Braibançon,
Qui pris ne soit à cel tornai.
Vide Bracbançonnes suo loco.