« »
 
[]« Brachiale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 729c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRACHIALE
BRACHIALE, Manica, pars illa vestis seu tunicæ quæ ab humero usque ad manum brachia operit, vulgo, Manche. Eckeardus junior de Casib. S. Galli cap. 14 :
Capitium capiti imponens, Brachialeque rocci super caput revolvens.
ap. Pertz. vol. Script. 2. pag. 137. lin. 23. Conf. Bracile, Brachile et Isidor. Orig. lib. 19. cap. 34. sect. 5.
Brachiale, Brachialis, Idem quod Dextrale, seu armilla, ornamentum scilicet brachiorum, largioris segmenti instar, auro gemmisque distinctum. Papias : Dextralia, Brachialia, genus ornamenti commune viris et feminis : ante manicas portantur, et junguntur, cum clavo. Joannes de Janua : Brachiale, torques in brachio, sive brachii quoddam ornamentum, quod et dextrocherium. Lexicon Græc. MS. Regium Cod. 2062 : Βραχιάλια, ἅ παρ᾽ ἡμῖν χλιδόνες ϰαλοῦνται, Gloss. Latino Græc. : Χλάνιον, ἤτοι βραχιάλιον γυναιϰός, hæc Veriola. Glossæ Græc. MSS. Regiæ Cod. 1673 : Χλιδώνα, ϰόσμον περὶ τὸν τράχηλον, ἤ βραχιῶνα, ὅ ϰαλεῖται βραχιόλη. Sunt autem proprie brachialia, circuli ex auro quibus brachia artantur, ut ait Tertullianus lib. de Muliebri habitu. Vopiscus in Aureliano de Militib. :
Torquem, Brachialem, annulum apponat.
Trebellius Pollio in Claudio :
Brachialem unum unciarum septem.
Epistola Concilii Aquileiensis ad Valentinianum et Theod. Impp. de Gothis :
Qui etiam torquem, ut asseritur, et Brachialem impietate Gothica profanatus, more indutus gentilium, ausus sit in prospectum exercitus prodire Romani.
Virgilius Tapsensis lib. 2. contra Palladium :
Qui etiam torque, ut asseritur, et Brachiali, impietate Gothica prophanatus, more indutus gentilium, ausus sit in prospectum exercitus prodire Romani.
Arculfus de Locis SS. :
Brachialia, dextroceria, murenæ, monilia, etc.
Quod vero brachialia Arculfus, superbrachia vocat Antoninus Monachus in Itinerario Hieros. :
Pendent superbrachia, dextrochiria, monilia et annuli, etc.
Flodoardus lib. 2. Hist. Rem. cap. 6 :
Turrim quoque auream..... super altare posuit S. Mariæ, et patenas 3. ac Brachiale aureum.
De Brachialibus et armillis consule quæ adnotavimus ad Alexiadem, quibus addendum quod habet Pachymeres lib. 8. cap. 12. ubi inter vestes Imperatorias, seu Imperii symbola, recenset χςιρίδας ἐμμαργάρους ϰοϰϰίνας. Vide præterea Olaum Borrichium lib. de Variis linguæ Lat. ætatib. pag. 52. et Forcellin.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Bracheles etiam, pro brachii armatura. Lit. remiss. ann. 1387. in Reg. 131. Chartoph. reg. ch. 122 :
Un petit viez chapel de fer couvert de drapt, uns Bracheles, un viez camail, etc.
Aliæ ann. 1405. in Reg. 160. ch. 210 :
Une cote de fer, ungs Bracheles, six couvrechiefs, etc.
MS : []
Espées, gisarmes, machues,
Miséricordes et fauchons,
Et Bracheles et bouclers reons.
P. Carpentier, 1766.
Braçonniere, et Bragoniere, eadem notione. Charta ann. 1309. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1222 :
Bragonieres de maille de haubert garnis de telles, etc.
Le Roman du Chevalier Deliberé MS. :
Cuissotz, Braçonniere de maille, etc.
Lusitan. Braçal et Bracelloens, eodem sensu. Vide S. Rosa Elucidar. tom. 1. pag. 203. et Append. pag. 17.