« »
 
[]« 2 brasile » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 737c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRASILE2
2. BRASILE, Brasilium, Bresillum, Brasilicum lignum, vel coccum infectorium, color ruber. Liber MS. ann. circ. 1400. de Distemperandis color. laudatus a P. Menest. in opere cui titulus :
L'art du blason justifié,
cap. 2. pag. 44 :
Bresillum, est arbor quædam, e cujus succo optimus fit color rubeus. Medulla hujus arboris non est bona pictoribus, sed tinctoribus pannorum et scriptoribus, ex qua faciunt rosetam.
Charta ann. 1193. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 894 :
Scilicet de omnibus drappis de batilicio, de lume zucarina, de grana de Brasile, etc.
Stat. datiar. Riper. cap. 12. fol. 5. v°. :
Item de quolibet pense... Brasilii, soldi decem.
Arest. ann. 1395. 13. Febr. in vol. 8. arestor. parlam. Paris. :
Ordinatum fuerat quod non venderentur panni..... tincti mala tinctura, et specialiter... in Bresillo, quæ Gallico nomine en Bresil nuncupatur. Bresillé,
in Stat. sellar. Abbavil. MSS. art. 9 :
Que à selle neuve ne soit mis en œuvre basenne Bresillé.
Non ergo a Brasilia, vastissima regione hujus appellationis, quæ ab anno 1500. tantummodo cognita est, Brasilis nomen habemus ; quod illi potius inditum videtur, quod ejusmodi ligno rubro abundaret. Unde autem hujus vocis origo ? forte a Brasa, quia carbonum candentium colorem refert. Vide infra Braxile et Brisiacum. In Thelonar. Bruggens. ann. 1262. ap. Lappenb. Docum. Init. Fœder. Hanseat. pag. 89. Brizilien ; vide eundem in Indice et Capmany Memorias sobre la marina, etc. de Barcelona vol. 3. pag. 165.