![[]](img/image.png)
BRAUSIA. Charta Monasterii Miniacensis apud V. Cl. Hubertum in Hist. S. Aniani Aurelian.
pag. 141 :
Sunt vero præfati mansi in pago Aurelianensi in Vicaria Petuarensi, in villa quæ vocatur Ulmetivilla ; habet in ipsis prædictis 20. mansis vineas, Brausias, casuales,Ubi Brausia, videtur esse nostrum Brossailles, vepres, dumeta. Vide Brasia.(f. casales)puteos, terras arabiles, cultas et incultas, etc.